Confessio - Bernart Fornier

Document Identifier: MS609-3737
How to cite: Jean-Paul Rehr, The Registry of the “Great Inquisition” at Toulouse, 1245-46: Edition of Toulouse, BM, ms. 609 (doc ID MS609-3737 ), https://medieval-inquisition.huma-num.fr/documents/MS609-3737, 2018-2023, accessed: 2024-03-18

Edition

Transcriptions:
Status: Last revised 2023-08-20

1 Anno quo supra XI Kalendas Junii.1 Bernardus Furnerii, requisitus de veritate dicenda de se et de aliis vivis et mortuis super crimine heresis et Valdense, testis juravit volens addere confessioni sue2, dixit quod dolet et penitet quia olim in judicio | f°186r | constitutus coram fratre B[ernardo] de Caucio, inquisitore, apud Tholosam negavit ea que secuntur: dixit etiam quod vidit in nemore de la Galaja Ramundum Gros et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Sichardam et Sabdalinam, dominas de Berrellas et Ramundum, filium dicte Sicharde, et Petrum Garini; et Stephanum Donati qui recedebat quando ipse testis venit; et Pe trum Babau; et Petrum Bernardi; et Willelmuma Maurini. Et omnes et ipse qui loquitur audierunt predicationem dictorum hereticorum et adoraverunt eos flexis genibus dicendo, “Benedicite.” Et sunt X anni vel circa. Requisitus quis nunciavit ipsi testi quod iret ad dictos hereticos: dixit quod nullus. Item. Requisitus si condixit cum aliquo ut non revelaret inquisitori ea que fecerat cum hereticis: dixit quod non excepto solum quod ipse testis et supradicti Petrus Bernardi et Petrus Babau et Willelmusb Mauri condixerunt inter se quod non revelarent predicta et hoc propter timorem.3

2Alibi nunquam vidit hereticos nec credidit unquam eos bonos homines nec adoravit eos nec audivit predicationem eorum nec dedit nec misit nec duxit nec duci fecit nec recepit pacem ab hereticis nec a libro eorum nec fecit pactum cum aliquo de non revelando heresim nec interfuit apparellamento vel consolamento hereticorum nec aliquam alia familiaritatem habuit cum hereticis nisi sicut dictum est. Et abjuravit heresim et juravit, et cetera. Testes: Arnaldus, prior Sancti Saturnini; Willelmus P[etri], capellanus de Sancto Germerio; Petrus, rector ecclesie de Drulia; et B[ernardus] de Gaus, scriptor inquisitorum.

  • ms. Petrum   
  • ms. Ramundus   
| §1 | | l°39 | Anno quo supra XI Kalendas Junii.1 Bernardus Furnerii, requisitus de veritate dicenda de se et de aliis vivis et mortuis | l°40 | super crimine heresis et Valdense, testis juravit volens addere confessioni sue2, dixit quod dolet et penitet quia olim in judicio | f°186r | | l°1 | constitutus coram fratre B[ernardo] de Caucio, inquisitore, apud Tholosam negavit ea que secuntur: dixit etiam quod vidit in nemore | l°2 | de la Galaja Ramundum Gros et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Sichardam et Sabdalinam, dominas de Berrellas et | l°3 | Ramundum, filium dicte Sicharde, et Petrum Garini; et Stephanum Donati qui recedebat quando ipse testis venit; et Pe | l°4 | trum Babau; et Petrum Bernardi; et Willelmuma Maurini. Et omnes et ipse qui loquitur audierunt predicationem dictorum hereticorum et adoraverunt eos | l°5 | flexis genibus dicendo, “Benedicite.” Et sunt X anni vel circa. Requisitus quis nunciavit ipsi testi quod iret ad dictos hereticos: | l°6 | dixit quod nullus. Item. Requisitus si condixit cum aliquo ut non revelaret inquisitori ea que fecerat cum hereticis: dixit quod non | l°7 | excepto solum quod ipse testis et supradicti Petrus Bernardi et Petrus Babau et Willelmusb Mauri condixerunt inter se quod non re | l°8 | velarent predicta et hoc propter timorem.3 | §2 | Alibi nunquam vidit hereticos nec credidit unquam eos bonos homines nec adoravit eos | l°9 | nec audivit predicationem eorum nec dedit nec misit nec duxit nec duci fecit nec recepit pacem ab hereticis nec a libro eorum | l°10 | nec fecit pactum cum aliquo de non revelando heresim nec interfuit apparellamento vel consolamento hereticorum nec aliquam | l°11 | alia familiaritatem habuit cum hereticis nisi sicut dictum est. Et abjuravit heresim et juravit, et cetera. Testes: Arnaldus, prior Sancti Saturnini; Willelmus | l°12 | P[etri], capellanus de Sancto Germerio; Petrus, rector ecclesie de Drulia; et B[ernardus] de Gaus, scriptor inquisitorum.
  • ms. Petrum   
  • ms. Ramundus   

Document

document-preview Click to view images

Highlight document features

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • Arnaut Auriol, prior of Saint-Sernin
  • Bernart de Caux, OP
  • Bernart de Gaus
  • Bernart Fornier
  • Esteve Donat
  • Guilhem Mauri
  • Guilhem Peire, chaplain of Saint-Germier
  • Peire Babau
  • Peire Bernart
  • Peire Gari
  • Peire, rector of Dreuilhe
  • Raimon de Bereilles junior
  • Raimon Gros
  • Sapdalina, wife of Arnaut de Bereilles
  • Sicarda, wife of Guilhem de Bereilles

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • Bereilles
  • Toulouse
  • woods of la Galanha, next to Bereilles

Documents in this collectionDocuments dans cette collection

Download this document asTélécharger le fichier de ce document au format:

MS609-3737.xml MS609-3737.pdf

Cet edition est mise à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.This edition is made available for use under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.

Data © Jean-Paul Rehr
Powered by