Confessio - Guilhem de Gomerville

Document Identifier: MS609-0659
How to cite: Jean-Paul Rehr, The Registry of the “Great Inquisition” at Toulouse, 1245-46: Edition of Toulouse, BM, ms. 609 (doc ID MS609-0659 ), https://medieval-inquisition.huma-num.fr/documents/MS609-0659, 2018-2023, accessed: 2024-03-18

Edition

Transcriptions:
Status: Last revised 2023-08-20

1 Item. Anno quo supra XIIIIo Kalendas Januarii.1 Willelmus de Gomervila testis juratus dixit quod vidit W[illelmum] de Solario et Ramundum de Viridario, hereticos, stantes publice apud Montem Galhardum in domo Willelmi Recadi, quibus ipse testis rasit semel barbas pro <den nag.>. Set ipse testis non adoravit eos. Et sunt XVIIII anni vel circa.2

2Item. Vidit Avam et Ramundam de Cossat, sociam ejus, hereticas, apud Montem Gualhardum tenentes publice domum suam. Set non adoravit eas. Et fuit eodem tempore.

3Item. Invenit casualitera Willelmum de Solario et socium euis, hereticos, in via queb ducet de Monte Gualhardo usque Lantarium. Set non adoravit eos. Et fuit eodem tempore.

4Item. Vidit apud Gomervila, in area Willelmi de Tholosa, Bernardum Bonafos et socium ejus, hereticos, de nocte. Et vidit ibi cum eis Gardog, dominum de Monte Galhardo, et Mateuz, matrem ejus; et Rotgerium de Brugueira; et Willelmum, armigerum dicti Gardog; et dictum Willelmum de Tholosa et Sebeliam, uxorem ejus. Et omnes et ipse testis audierunt ibi predicationem dictorum hereticorum. Set ipse testis non adoravit eos nec vidit adorare. Et sunt XIIII anni vel circa.3

5Item. Vidit apud Podium de Roserz Bernardum Bonafos et socium suum, heretics. Et vidit ibi cum eis Ramundum de Godervila; R[aimundum] Brets, qui super est; et Petrum Capa; et Willelmum de Tholosa, qui adduxit ibi dictos hereticos. Set ipse testis non adoravit dictos hereticos nec vidit adorare. Set ipse testis et alii audierunt predicationem hereticorum. Et fuit eodem tempore.

6Item. Vidit in nemore de Trebons Guilhardum de Laget et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Petrum Garini; Petrum de Rocovila; et Stephanum Donat. Et ibi omnes et ipse testis audierunt ibi predicationem dictorum hereticorum. Set ipse testis non adoravit nec vidit adorare. Et sunt XII anni vel circa.

7Item. Vidit apud Gomervila in domo Poncii de Gomervila, patre suo, Guiraldum de Laget et Tholosanum Furnerii, socium ejus, hereticos. Et vidit ibi cum eis Willelmum de Tholosa; et dictum Poncium de Gomervila; et Florenciam, matrem ipsius testis. Et omnes et ipse testis adoraverunt ibi dictos hereticos | f°47r | pluries ter flexis genibus dicendo, “Benedicite, probi homines, orate Deum pro nobis.” Et omnes et ipse testis <comederunt cum ...> dictis hereticis in eadem mensa de pane benedicto ab eis, et audierunt predicationem eorum. Et fuit eodem tempore.

8Item. Vidit apud Gomervila in vinea Poncii de Gomervila, patris sui, Arnaldum Gostes, qui <herradicavit ibi rapa et> extraxit inde de voluntate <...> patris sui. Set non adoravit eos nec vidit adorare. Et fuit eodem tempore.

9Et hereticos < o.a> supradicta vidit ipse testis ante confessionem fratri Willelmo Arnaldi et ista que sequentur vidit post dictam confessionem.

10Item. Dixit quod Poncius de Gomervila, pater suus, et Bernardus, filius ipsius testis, rediderunt se hereticis ipse testis nesciente. Et sunt VIII anni vel circa quod propedicti heretici veneruntc bis ad domum ipsius testis de nocte, set ipse testis noluit eos recipere. Et vidit ibi cum eis Willelmum de Tholosa, qui associabat eos et ducebat. Set non adoravit eos nec vidit adorare. Et sunt IIIIor anni vel circa.

11Item. Dixit quod cum ipse testis reliquisset domum suam de Gomervilha, propter propedictos hereticos qui veniebant ibi, et habitaret apud Tholosam, venit ibi Willelmus de Tholosa, ad preces cuius ipse testis accomodavit domum suam de Gomervila eidem Willelmo qui recepit ibi dictum Poncium, patrem ipsius testis et Bernardum, filium ipsius testis, hereticos, ipse testis nesciente. Et ibi dicti heretici fuerunt capti{   }d Willelmo de Tholosa et postea combusti apud Castrum Novum d’Arri. Et hoc audito ipse testis timore {   }e Et fuerunt duo anni in Pascha proxime transacta.

12Item. Vidit in nemore inter Varenas et Gomervila Petrum {   }f hereticos, quorum alter associavit ipsum testis usque ad Gomervila. Set ipse testis non adoravit dictos hereticos. Et fuit eodem tempore.

13Predictos hereticos credidit bonos homines et veraces et amicos Dei et habere bonam fidem et posse salvari per ipsos licet sciret quod Ecclesia persequeretur eos. De erroribus non audivit hereticos loqui. Et sunt XII anni vel circa quod primo credidit hereticos esse bonos homines et non stetit in illa credulitate nisi per tres annos. Et abjuravit heresim et juravit et cetera. Testes: Arnaldus, prior Sancti Saturnini; Arnaldus, capellanus de Beceda; et frater W[illelmus] Pelisso; et frater B[ernardus] de Caucio, inquisitor, qui hanc confessionem recepit.

14Item. Vidit apud Gomervila in nemore Alamandum de Roais et Ramundum de Rotgerii de heresi condempnatos. Et vidit ibi cum eis Gardog, militem; et Durantum, nuncium ejus; et alios de familia dicti Gardog de quibus non recolit. Et omnes et ipse testis comederunt ibi cum dictis condempnatis de hiis que dictus Gardog fecit efferri eisdem condempnatis. Et sunt VIII anni vel circa.

Glosses and Marginalia
  • §13 margin right ] testes (added for missing testes before adjacent list of witnesses)
  • foll. by in dom exp.
  • foll. by dux exp.
  • ms. hereticaverunt   
  • lac., hole in paper
  • lac., hole in paper
  • lac., hole in paper
| §1 | | l°24 | Item. Anno quo supra XIIIIo Kalendas Januarii.1 Willelmus de Gomervila testis juratus dixit quod vidit W[illelmum] de Solario et Ramundum de Viri | l°25 | dario, hereticos, stantes publice apud Montem Galhardum in domo Willelmi Recadi, quibus ipse testis rasit semel barbas pro | l°26 | <den nag.>. Set ipse testis non adoravit eos. Et sunt XVIIII anni vel circa.2 | §2 | Item. Vidit Avam et Ramundam de Cossat, sociam ejus, hereticas, | l°27 | apud Montem Gualhardum tenentes publice domum suam. Set non adoravit eas. Et fuit eodem tempore. | §3 | Item. Invenit casua | l°28 | litera Willelmum de Solario et socium euis, hereticos, in via queb ducet de Monte Gualhardo usque Lantarium. Set non | l°29 | adoravit eos. Et fuit eodem tempore. | §4 | Item. Vidit apud Gomervila, in area Willelmi de Tholosa, Bernardum Bonafos et socium | l°30 | ejus, hereticos, de nocte. Et vidit ibi cum eis Gardog, dominum de Monte Galhardo, et Mateuz, matrem ejus; et Rotgerium de | l°31 | Brugueira; et Willelmum, armigerum dicti Gardog; et dictum Willelmum de Tholosa et Sebeliam, uxorem ejus. Et omnes et ipse testis | l°32 | audierunt ibi predicationem dictorum hereticorum. Set ipse testis non adoravit eos nec vidit adorare. Et sunt XIIII anni vel circa.3 | §5 | Item. Vidit apud | l°33 | Podium de Roserz Bernardum Bonafos et socium suum, heretics. Et vidit ibi cum eis Ramundum de Godervila; R[aimundum] Brets, qui super est; | l°34 | et Petrum Capa; et Willelmum de Tholosa, qui adduxit ibi dictos hereticos. Set ipse testis non adoravit dictos hereticos nec vidit adorare. Set ipse testis | l°35 | et alii audierunt predicationem hereticorum. Et fuit eodem tempore. | §6 | Item. Vidit in nemore de Trebons Guilhardum de Laget | l°36 | et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Petrum Garini; Petrum de Rocovila; et Stephanum Donat. Et ibi omnes et ipse testis audierunt | l°37 | ibi predicationem dictorum hereticorum. Set ipse testis non adoravit nec vidit adorare. Et sunt XII anni vel circa. | §7 | Item. Vidit apud Gomervila in | l°38 | domo Poncii de Gomervila, patre suo, Guiraldum de Laget et Tholosanum Furnerii, socium ejus, hereticos. Et vidit ibi cum eis | l°39 | Willelmum de Tholosa; et dictum Poncium de Gomervila; et Florenciam, matrem ipsius testis. Et omnes et ipse testis adoraverunt ibi dictos hereticos | f°47r | | l°1 | pluries ter flexis genibus dicendo, “Benedicite, probi homines, orate Deum pro nobis.” Et omnes et ipse testis <comederunt cum ...> dictis hereticis | l°2 | in eadem mensa de pane benedicto ab eis, et audierunt predicationem eorum. Et fuit eodem tempore. | §8 | Item. Vidit apud Gomer | l°3 | vila in vinea Poncii de Gomervila, patris sui, Arnaldum Gostes, qui <herradicavit ibi rapa et> extraxit | l°4 | inde de voluntate <...> patris sui. Set non adoravit eos nec vidit adorare. Et fuit eodem tempore. | §9 | Et hereticos < o.a> supradicta vidit | l°5 | ipse testis ante confessionem fratri Willelmo Arnaldi et ista que sequentur vidit post dictam confessionem. | §10 | Item. Dixit quod Poncius de | l°6 | Gomervila, pater suus, et Bernardus, filius ipsius testis, rediderunt se hereticis ipse testis nesciente. Et sunt VIII anni vel circa quod | l°7 | propedicti heretici veneruntc bis ad domum ipsius testis de nocte, set ipse testis noluit eos recipere. Et vidit ibi cum eis | l°8 | Willelmum de Tholosa, qui associabat eos et ducebat. Set non adoravit eos nec vidit adorare. Et sunt IIIIor anni vel circa. | §11 | Item. Dixit quod cum ipse testis | l°9 | reliquisset domum suam de Gomervilha, propter propedictos hereticos qui veniebant ibi, et habitaret apud Tholosam, venit ibi Willelmus | l°10 | de Tholosa, ad preces cuius ipse testis accomodavit domum suam de Gomervila eidem Willelmo qui recepit ibi dictum Poncium, patrem | l°11 | ipsius testis et Bernardum, filium ipsius testis, hereticos, ipse testis nesciente. Et ibi dicti heretici fuerunt capti{   }d Willelmo de | l°12 | Tholosa et postea combusti apud Castrum Novum d’Arri. Et hoc audito ipse testis timore {   }e Et fuerunt | l°13 | duo anni in Pascha proxime transacta. | §12 | Item. Vidit in nemore inter Varenas et Gomervila Petrum {   }f hereticos, quorum alter | l°14 | associavit ipsum testis usque ad Gomervila. Set ipse testis non adoravit dictos hereticos. Et fuit eodem tempore. | §13 | Predictos hereticos credidit bonos homines | l°15 | et veraces et amicos Dei et habere bonam fidem et posse salvari per ipsos licet sciret quod Ecclesia persequeretur eos. De erroribus | l°16 | non audivit hereticos loqui. Et sunt XII anni vel circa quod primo credidit hereticos esse bonos homines et non stetit in illa credulitate nisi | l°17 | per tres annos. Et abjuravit heresim et juravit et cetera. Testes: Arnaldus, prior Sancti Saturnini; Arnaldus, capellanus de Beceda; et frater W[illelmus] Pelisso; et frater B[ernardus] de Caucio, | l°18 | inquisitor, qui hanc confessionem recepit. | §14 | Item. Vidit apud Gomervila in nemore Alamandum de Roais et Ramundum de | l°19 | Rotgerii de heresi condempnatos. Et vidit ibi cum eis Gardog, militem; et Durantum, nuncium ejus; et alios de familia | l°20 | dicti Gardog de quibus non recolit. Et omnes et ipse testis comederunt ibi cum dictis condempnatis de hiis que dictus Gardog | l°21 | fecit efferri eisdem condempnatis. Et sunt VIII anni vel circa.
Glosses and Marginalia
  • §13 margin right ] testes (added for missing testes before adjacent list of witnesses)
  • foll. by in dom exp.
  • foll. by dux exp.
  • ms. hereticaverunt   
  • lac., hole in paper
  • lac., hole in paper
  • lac., hole in paper

Document

document-preview Click to view images

Highlight document features

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • Alaman de Rouaix
  • Arnaut Auriol, prior of Saint-Sernin
  • Arnaut de Brassac, chaplain of Labécède
  • Arnaut Gostes
  • Ava
  • Bernart Bonafos
  • Bernart de Caux, OP
  • Bernart, son of Guilhem de Gomerville
  • Durand
  • Esteve Donat
  • Florença, mother of Guilhem de Gomerville
  • Gardouch de Montgaillard
  • Guilhem
  • Guilhem Arnaut, OP
  • Guilhem de Gomerville
  • Guilhem de Ricart
  • Guilhem de Soler
  • Guilhem de Toulouse
  • Guilhem Pelhisson, OP
  • Guiraut de Laget
  • many others unrecalled
  • Mateuz de Montgaillard
  • Peire
  • Peire Capa
  • Peire de Roqueville
  • Peire Gari
  • Pons de Gomerville
  • Raimon Bret
  • Raimon de Gourvieille
  • Raimon del Verger
  • Raimon Roger
  • Raimona de Cossat
  • Roger de Labruyère
  • Sybilia, wife of Guilhem de Toulouse
  • Tolosa Fornier

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • area - Montgaillard
  • Castelnaudary
  • domus - Guilhem de Ricart
  • domus of Guilhem de Gomerville
  • domus of Pons de Gomerville
  • Lanta
  • Montgaillard
  • nemus - Gomerville (dis.?)
  • nemus - Trébons
  • Podium de Roserz
  • road between Montgaillard and Lanta
  • vinea - Pons de Gomerville
  • woods between Varenne and Gomerville

Documents in this collectionDocuments dans cette collection

Download this document asTélécharger le fichier de ce document au format:

MS609-0659.xml MS609-0659.pdf

Cet edition est mise à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.This edition is made available for use under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.

Data © Jean-Paul Rehr
Powered by