Confessio - Guilhem de Ricart

Document Identifier: MS609-0627
How to cite: Jean-Paul Rehr, The Registry of the “Great Inquisition” at Toulouse, 1245-46: Edition of Toulouse, BM, ms. 609 (doc ID MS609-0627 ), https://medieval-inquisition.huma-num.fr/documents/MS609-0627, 2018-2023, accessed: 2024-03-18

Edition

Transcriptions:
Status: Last revised 2023-08-20

1 Item. Anno et die quo supra.1 W[illelmus] Recort testis juratus dixit quod postquam fecit confessionem suam fratri Willelmo Arnaldi et socium suum, inquisitoribus, apud Tholosam, non vidit hereticos nec credidit nec adoravit nec aliquid dedit nec misit nec eorum predicationem audivit. Dixit tamen quod ante dictam confessionem vidit Ramundum del Verger, avunculum Rixendis, uxoris ipsium testis, et socium suum hereticos, in quadam domo ipsius testis. Set non adoravit nec vidit adorare. Et sunt XX anni vel circa.

2Alibi non vidit hereticos nec credidit nec adoravit nec aliquid dedit | f°44r | nec misit nec eorum predicationem audivit.

3Item. Dixit postea quod vidit, in quadam barta prope Montem Gualhart, Willelmam Deime et sociam suam, hereticas. Et incontinenti ipse testis dixit capellano de Monte Gualhart quod ipse testis invenerat hereticas in quadam cabana. Et dictus capellanus cepit eas. Set ipse testis non adoravit nec vidit adorare. Et sunt XII anni vel circa.

4Dixit etiam quod vidit in domo ipsius testis predictos Ramundum del Verger et socium suum, hereticos. Et vidit ibi Rixen, uxorem suam. Set non adoravit nec vidit adorare licet predicti heretici dixissent ipsi testi quod adoravisset eos.

5Dixit etiam quod vidit predictos hereticos intrantes domum Bernardi et Willelmi Mossazes et illuc conveniebant multi homines de dicto castro ad dictos hereticos.2

6Et abjuravit heresim et juravit et cetera. Testes: predicti.

Glosses and Marginalia
  • §1 margin left ] coram aliis inquisitoribus recognovit quod adoravit hereticos et comedit cum eis XII vicibus
| §1 | | l°36 | Item. Anno et die quo supra.1 W[illelmus] Recort testis juratus dixit quod postquam fecit confessionem suam fratri Willelmo Arnaldi et socium suum, inquisitoribus, | l°37 | apud Tholosam, non vidit hereticos nec credidit nec adoravit nec aliquid dedit nec misit nec eorum predicationem audivit. Dixit tamen | l°38 | quod ante dictam confessionem vidit Ramundum del Verger, avunculum Rixendis, uxoris ipsium testis, et socium suum hereticos, in quadam | l°39 | domo ipsius testis. Set non adoravit nec vidit adorare. Et sunt XX anni vel circa. | §2 | Alibi non vidit hereticos nec credidit nec adoravit nec aliquid dedit | f°44r | | l°1 | nec misit nec eorum predicationem audivit. | §3 | Item. Dixit postea quod vidit, in quadam barta prope Montem Gualhart, Willelmam | l°2 | Deime et sociam suam, hereticas. Et incontinenti ipse testis dixit capellano de Monte Gualhart quod ipse testis invenerat hereticas in quadam ca | l°3 | bana. Et dictus capellanus cepit eas. Set ipse testis non adoravit nec vidit adorare. Et sunt XII anni vel circa. | §4 | Dixit etiam quod vidit in domo ipsius | l°4 | testis predictos Ramundum del Verger et socium suum, hereticos. Et vidit ibi Rixen, uxorem suam. Set non adoravit nec vidit adorare licet predicti heretici dixissent | l°5 | ipsi testi quod adoravisset eos. | §5 | Dixit etiam quod vidit predictos hereticos intrantes domum Bernardi et Willelmi Mossazes et illuc conveniebant multi | l°6 | homines de dicto castro ad dictos hereticos.2 | §6 | Et abjuravit heresim et juravit et cetera. Testes: predicti.
Glosses and Marginalia
  • §1 margin left ] coram aliis inquisitoribus recognovit quod adoravit hereticos et comedit cum eis XII vicibus

Document

document-preview Click to view images

Highlight document features

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • Bernart de Mossos
  • Guilhelma Deyme
  • Guilhem Arnaut, OP
  • Guilhem de Mossos
  • Guilhem de Ricart
  • many others not named
  • Raimon del Verger
  • Research in progress: chaplain_of_montgaillard
  • Rixen, wife of Guilhem de Ricart

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • domus - Guilhem de Mossos and Bernart de Mossos
  • domus - Guilhem de Ricart
  • nemus - Montgaillard

Documents in this collectionDocuments dans cette collection

Download this document asTélécharger le fichier de ce document au format:

MS609-0627.xml MS609-0627.pdf

Cet edition est mise à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.This edition is made available for use under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.

Data © Jean-Paul Rehr
Powered by