Confessio - Peire Faure de Castilho

Document Identifier: MS609-0613
How to cite: Jean-Paul Rehr, The Registry of the “Great Inquisition” at Toulouse, 1245-46: Edition of Toulouse, BM, ms. 609 (doc ID MS609-0613 ), https://medieval-inquisition.huma-num.fr/documents/MS609-0613, 2018-2023, accessed: 2024-03-18

Edition

Transcriptions:
Status: Last revised 2023-08-20

1 | f°42r | Item. Anno et die predictis.1 Petrus Faure, clericus, filius de na Mateus de Castallon, testis juratus dixit quod ipse testis<....> puer VII annorum vidit apud Mansum in domo Mateude, matris ipsius testis, duas hereticas quorum nomina ignorat qui <...> per diem et noctem. Et vidit ibi cum eis Arnaldum Gades; et Petrum Capud Porci, qui adduxerunt ibi dictas hereticas; et uxorem dicti Arnaldi Godalh; et na Mateuz, matrem ipsius testis; et Bernardum Faure, fratrem ipsius testis; et Jordanetum de Manso. Set ipse testis non adoravit dictas hereticas nec vidit adorare. Et sunt VII anni vel circa.

2Item. Vidit in dicta domo Donatum et socium suum, [hereticos], qui steterunt ibi per diem et noctem et vidit ibi cum eis Arnald Godal et P[etrum] Capud Porci et Jordanetum de Manso qui adduxerunt ibi dictos hereticos; et Matheuz, matrem ipsius testis; et B[ernardum] Faure, fratrem ipsius testis. Et tunc dicti heretici instruxerunt et monuerunt ipsum testem quod recederet cum eis et facerent ipsum testem <adisci> <litteris>, qui respondit quod libenter faceret. Set ipse testis non adoravit dictos hereticos nec vidit alios adorare nec recessit ipse testis cum dictis hereticis. Et fuit eodem tempore.

3Item. Vidit in dicta domo Arnaldum Praderii et socium suum, hereticos, ibi per diem [et] noctem. Et vidit ibi cum eis Arnaldum Godalh; et Mateuz, matrem ipsius testis; et B[ernardum] Faure, fratrem ipsius testis. Et tunc Jordanetus de Manso et P[oncium] Barrau et Ramundus Gadnerii et Jordanus de Quiders et W[illelmus] Vitalis eduxerunt inde dictos hereticos. Set non adoravit dictos hereticos nec vidit alios adorare. Et fuit eodem tempore.2

4Item. Vidit apud Mansum in domo Petri Capud Porci Donatum et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Susannam, uxorem dicti Peire [de] Capitea Porci, et Petrum Capud Porci predictum qui adduxit ipsum testem ibi. Et dum heretici rogarent ipsum testem et monerent quod recederet cum eis et facerent instrui ad litteras et redarguerent ipsum testem quia custodiebat boves ipse testis noluit recedere cum hereticos predictos. Et interim dicta Mateuz, mater ipsius testis, et Poncius Rainardi venerunt ibi et tunc dicta mater ipsius testis extraxit inde ipsum testem per capillos verberando. Set ipse testis non adoravit dictos hereticos nec vidit alios adorare. Et fuit eodem tempore.3

5Alibi non vidit hereticos nec adoravit nec credidit aliter heresim nec sicut dictum est nec dedit nec misit nec duxit nec eorum predicationem audivit. Et fuit confessus fratri Ferrario apud Limosum . Pluries requisitus dixit quod nunquam credidit hereticos nec adoravit eos. Et abjuravit heresim et juravit et cetera. Testes: predicti excepto capellanus de Podio Auder.

6Item. Dixit quod ipse testis recepit tonsuram corone postea confessionem factam ab ipso teste fratri Ferrario de hiis que noverat super facto heresis.

  • ms. caput   
| §1 | | f°42r | | l°1 | Item. Anno et die predictis.1 Petrus Faure, clericus, filius de na Mateus de Castallon, testis juratus dixit quod ipse testis<....> puer VII annorum | l°2 | vidit apud Mansum in domo Mateude, matris ipsius testis, duas hereticas quorum nomina ignorat qui <...> per diem et noctem. | l°3 | Et vidit ibi cum eis Arnaldum Gades; et Petrum Capud Porci, qui adduxerunt ibi dictas hereticas; et uxorem dicti Arnaldi Godalh; et na Mateuz, | l°4 | matrem ipsius testis; et Bernardum Faure, fratrem ipsius testis; et Jordanetum de Manso. Set ipse testis non adoravit dictas hereticas nec vidit adorare. | l°5 | Et sunt VII anni vel circa. | §2 | Item. Vidit in dicta domo Donatum et socium suum, [hereticos], qui steterunt ibi per diem et noctem et vidit ibi cum eis Arnald | l°6 | Godal et P[etrum] Capud Porci et Jordanetum de Manso qui adduxerunt ibi dictos hereticos; et Matheuz, matrem ipsius testis; et B[ernardum] Faure, | l°7 | fratrem ipsius testis. Et tunc dicti heretici instruxerunt et monuerunt ipsum testem quod recederet cum eis et facerent ipsum testem <adisci> | l°8 | <litteris>, qui respondit quod libenter faceret. Set ipse testis non adoravit dictos hereticos nec vidit alios adorare nec recessit ipse testis cum dictis hereticis. | l°9 | Et fuit eodem tempore. | §3 | Item. Vidit in dicta domo Arnaldum Praderii et socium suum, hereticos, ibi per diem [et] noctem. Et vidit ibi cum eis Arnaldum Godalh; | l°10 | et Mateuz, matrem ipsius testis; et B[ernardum] Faure, fratrem ipsius testis. Et tunc Jordanetus de Manso et P[oncium] Barrau et Ramundus Gadnerii | l°11 | et Jordanus de Quiders et W[illelmus] Vitalis eduxerunt inde dictos hereticos. Set non adoravit dictos hereticos nec vidit alios adorare. | l°12 | Et fuit eodem tempore.2 | §4 | Item. Vidit apud Mansum in domo Petri Capud Porci Donatum et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis | l°13 | Susannam, uxorem dicti Peire [de] Capitea Porci, et Petrum Capud Porci predictum qui adduxit ipsum testem ibi. Et dum heretici rogarent | l°14 | ipsum testem et monerent quod recederet cum eis et facerent instrui ad litteras et redarguerent ipsum testem quia custodiebat boves | l°15 | ipse testis noluit recedere cum hereticos predictos. Et interim dicta Mateuz, mater ipsius testis, et Poncius Rainardi venerunt ibi et tunc dicta | l°16 | mater ipsius testis extraxit inde ipsum testem per capillos verberando. Set ipse testis non adoravit dictos hereticos nec vidit alios adorare. Et | l°17 | fuit eodem tempore.3 | §5 | Alibi non vidit hereticos nec adoravit nec credidit aliter heresim nec sicut dictum est nec dedit nec misit nec duxit nec eorum predicationem | l°18 | audivit. Et fuit confessus fratri Ferrario apud Limosum . Pluries requisitus dixit quod nunquam credidit hereticos nec adoravit eos. Et abjuravit | l°19 | heresim et juravit et cetera. Testes: predicti excepto capellanus de Podio Auder. | §6 | Item. Dixit quod ipse testis recepit tonsuram corone postea confessionem factam | l°20 | ab ipso teste fratri Ferrario de hiis que noverat super facto heresis.
  • ms. caput   

Document

document-preview Click to view images

Highlight document features

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • Arnaut Godalh
  • Arnaut Prader
  • Arnaut Raines, chaplain of Pechaudier
  • Bernart Faure de Castilho
  • Donat del Mas
  • Ferrier, OP
  • Guilhelma, wife of Arnaut Godalh Picrelh
  • Guilhem Vidal
  • heretics, unknown female (2)
  • Jordan de Quiriès
  • Jordan del Mas (or Palazi)
  • Jordan(et) del Mas (or Palazi)
  • na Mateuz de Castillon (or Faure)
  • Peire Faure de Castilho
  • Peire Saint-André (or Cap-de-Porc)
  • Pons Barrau
  • Pons Rainaut
  • Raimon Garnier
  • Susanna, wife of Peire Saint-André

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • domus - na Mateuz de Castillon (or Faure)
  • domus - Peire Saint-André (or Cap-de-Porc) and Bernart Saint-André (or Cap-de-Porc)
  • Limoux

Documents in this collectionDocuments dans cette collection

Download this document asTélécharger le fichier de ce document au format:

MS609-0613.xml MS609-0613.pdf

Cet edition est mise à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.This edition is made available for use under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.

Data © Jean-Paul Rehr
Powered by