Confessio - Ermengarde German

Document Identifier: MS609-0611
How to cite: Jean-Paul Rehr, The Registry of the “Great Inquisition” at Toulouse, 1245-46: Edition of Toulouse, BM, ms. 609 (doc ID MS609-0611 ), https://medieval-inquisition.huma-num.fr/documents/MS609-0611, 2018-2023, accessed: 2024-03-18

Edition

Transcriptions:
Status: Last revised 2023-08-20

1 Anno quo supra XIII Kalendas Januarii.1 Aymengart de Gozencs, uxor Willelmi de Gozensc, testis jurata dixit quod vidit apud Podium Laurencii duos hereticos quorum nomina ignorat in domo cuiusdam hominis de nomine cuius non recolit. Et vidit ibi Jordanum de Saxiacoa et Sebiliam, uxorem ejus; et Praders, militem de Podio Laurencio; et dominum domus in qua erant dicti heretici nomen cuius ignorat et familiam domus. Et omnes et ipsa testis audierunt predicationem dictorum hereticorum set ipsa testis non adoravit predictos hereticos nec vidit alios adorare. Et sunt X anni vel circa.

2Item. Dixit quod vidit in domo sua propria duos hereticos quos non novit quos duxerat ibi Hysarnus de Gibel, ipsa testis absente et nesciente. Et tunc ipsa testis quesivit ab illis hominibus quomodo erant ausi intrare domum ipsius testis ipsa testis absente. Et ipsi responderunt quod Ysarnus de Gibelb introduxerat eos ibi. Et ipsa testis dixit eis quod exierintc de domo, quod ipsi facere noluerunt. Et vidit ibi cum dictis hereticis Ramundum Jocglear; Arnaldum Ysarni de Sancto | f°41v | Martino, qui venerunt ibi ad ipsam testim; et P[etrum]d Amelii; et Ramundum Martini, nepotem dicti Petri, qui manet apud Castrum Novum de Arrio, qui recesserunt inde cume dictis hereticis. Set ipsa testis non adoravit nec vidit adorare. Et sunt III anni vel circa.

3Item. Vidit apud Sanctum Martinum in domo Ysarni de Gibel Adam et P[etrum] Arnaldi socium suum, hereticos. Et vidit ibi cumf predictis hereticis predictum Hysarnum de Gibel et Andrianam, uxorem dicti Ysarni. Et ipsa testis et dictus Ysarnus et Andriana, uxor ejus, comederunt cum dictis hereticis in eadem mensa et adoraverunt eos ter flexis genibus dicendo, “Benedicite boni homines, orate Deum pro nobis.” Et sunt XII anni vel circa.

4Dixit etiam quod pluries misit predictis hereticis panem et vinum. Et pluries dicti heretici rogaverunt eam quod diligeret eos et haberet fidem eorum. Et fuit eodem tempore.

5Item. Dixit quod vidit apud Sanctum Martinum in domo Ramundi Jocleratoris Guillelmam d’en R[aimundi] Faure et sociam ejus, hereticas. Et vidit ibi ipsum Ramundum Joclatorem; et Ramundum, filium dicti Ramundi; et Ramundam, filiam dicti Ramundi. Et tunc ipsa testis et R[aimundus] Jocglar junior, qui manet apud Montem Pessulanum, et Ramunda, soror dicti Ramundi, adoraverunt ibi predictos hereticos. Set non vidit R[aimundum] Jocglar seniorem predictos hereticos adorare. Et sunt Ve anni vel circa. Et ipsa testis misit pluries dictis hereticis panem et vinum et plura alia. 2

6Item. Dixit quod vidit pluries in domo Ysarni de Gibel R[aimundum] Iaules et socium ejus, hereticos. Et vidit ibi dictum Ysarnum et Andrianam uxorem ejus; et P[etrum] Amelii; et Ramundum Martini, nepotem dicti Petri Amelii. Et tunc ipsa testis et dictus Ysarnus et Andriana, uxor dicti Ysarni, comederunt cum predictis hereticis in eadem mensa et adoravit eos set non vidit alios adorare. Et sunt Ve anni vel circa.g Dixit etiam quod pluries ipsa testis misit dictis hereticabus panem et vinum et pisces. Et fuit eodem tempore.

7Item. in domo Bernardi Martini Picos [vidit] dictum Ramundum Jaules et socium euis, hereticos. Et vidit ibi cum dictis hereticis ipsum Bernardum Martini Pico. Et tunc ipsa testis adoravit predictos hereticos set non vidit dictum B[ernardum] Martini adorare. Et sunt VI anni vel circa.

8 Predictos hereticos credidit esse bonos homines et amicos Dei et veraces et posse salvari per ipsos licet sciret quod ecclesia persequeretur eos. Et audivit eos dicentes errores de visibilibus quod Deus non fecerat ea et quod tam peccent homo cum uxore sicut quam cum alia. Et ipsa credidit sicut ipse dicebat et sunt XIII anni vel circa quod primo credidit hereticos esse bonos set non credidit tres anni sunt. Et non fuit confessa aliis inquisitoribus. Alibi non vidit hereticos nec credidit nec adoravit nec aliquid dedit nec misit nec eorum predicationem audivit. Recognovit etiam quod male fecit quia <oblim> constituta apud Castrum Novum de Arrio coram fratribus W[illelmo] Arnaldi et Stephano, inquisitoribus celavit predictis veritatem et quia postquam abjuravit heresim et juravit et cetera persequetur hereticos, credidit hereticos esse bonos homines et vidit eos in domo sua.

9 Item. Dixit quod nunquam vidit virum suum cum hereticos. Et abjuravit heresim et juravit et cetera. Testes: Nepos, clericus; P[etrus] Fresapa; et frater B[ernardus] de Caucio, inquisitor, qui recepit hanc confessionem.

  • foll. by est exp.
  • foll. by introduc exp.
  •  exp.
  • foll. by Arn exp.
  • foll. by ds exp.
  • foll. by eis exp.
  • foll. by R exp.
| §1 | | l°31 | Anno quo supra XIII Kalendas Januarii.1 Aymengart de Gozencs, uxor Willelmi de Gozensc, testis jurata dixit quod vidit apud | l°32 | Podium Laurencii duos hereticos quorum nomina ignorat in domo cuiusdam hominis de nomine cuius non recolit. Et vidit ibi Jordanum | l°33 | de Saxiacoa et Sebiliam, uxorem ejus; et Praders, militem de Podio Laurencio; et dominum domus in qua erant dicti heretici | l°34 | nomen cuius ignorat et familiam domus. Et omnes et ipsa testis audierunt predicationem dictorum hereticorum set ipsa testis non adoravit predictos hereticos | l°35 | nec vidit alios adorare. Et sunt X anni vel circa. | §2 | Item. Dixit quod vidit in domo sua propria duos hereticos quos non novit quos duxerat | l°36 | ibi Hysarnus de Gibel, ipsa testis absente et nesciente. Et tunc ipsa testis quesivit ab illis hominibus quomodo erant ausi intrare | l°37 | domum ipsius testis ipsa testis absente. Et ipsi responderunt quod Ysarnus de Gibelb introduxerat eos ibi. Et ipsa testis | l°38 | dixit eis quod exierintc de domo, quod ipsi facere noluerunt. Et vidit ibi cum dictis hereticis Ramundum Jocglear; Arnaldum Ysarni de Sancto | f°41v | | l°1 | Martino, qui venerunt ibi ad ipsam testim; et P[etrum]d Amelii; et Ramundum Martini, nepotem dicti Petri, qui manet | l°2 | apud Castrum Novum de Arrio, qui recesserunt inde cume dictis hereticis. Set ipsa testis non adoravit nec vidit adorare. Et | l°3 | sunt III anni vel circa. | §3 | Item. Vidit apud Sanctum Martinum in domo Ysarni de Gibel Adam et P[etrum] Arnaldi socium suum, hereticos. Et vidit | l°4 | ibi cumf predictis hereticis predictum Hysarnum de Gibel et Andrianam, uxorem dicti Ysarni. Et ipsa testis et dictus Ysarnus et Andriana, uxor | l°5 | ejus, comederunt cum dictis hereticis in eadem mensa et adoraverunt eos ter flexis genibus dicendo, “Benedicite boni homines, orate Deum pro nobis.” | l°6 | Et sunt XII anni vel circa. | §4 | Dixit etiam quod pluries misit predictis hereticis panem et vinum. Et pluries dicti heretici rogaverunt eam quod | l°6 | diligeret eos et haberet fidem eorum. Et fuit eodem tempore. | §5 | Item. Dixit quod vidit apud Sanctum Martinum in domo Ramundi Jocleratoris | l°8 | Guillelmam d’en R[aimundi] Faure et sociam ejus, hereticas. Et vidit ibi ipsum Ramundum Joclatorem; et Ramundum, filium dicti Ramundi; et Ramundam, filiam dicti Ramundi. | l°9 | Et tunc ipsa testis et R[aimundus] Jocglar junior, qui manet apud Montem Pessulanum, et Ramunda, soror dicti Ramundi, adoraverunt ibi predictos hereticos. Set non | l°10 | vidit R[aimundum] Jocglar seniorem predictos hereticos adorare. Et sunt Ve anni vel circa. Et ipsa testis misit pluries dictis hereticis panem et vinum et | l°11 | plura alia. 2 | §6 | Item. Dixit quod vidit pluries in domo Ysarni de Gibel R[aimundum] Iaules et socium ejus, hereticos. Et vidit ibi dictum Ysarnum et Andrianam | l°12 | uxorem ejus; et P[etrum] Amelii; et Ramundum Martini, nepotem dicti Petri Amelii. Et tunc ipsa testis et dictus Ysarnus et Andriana, uxor dicti Ysarni, | l°13 | comederunt cum predictis hereticis in eadem mensa et adoravit eos set non vidit alios adorare. Et sunt Ve anni vel circa.g Dixit etiam quod pluries | l°14 | ipsa testis misit dictis hereticabus panem et vinum et pisces. Et fuit eodem tempore. | §7 | Item. in domo Bernardi Martini Picos [vidit] dictum Ramundum Jaules | l°15 | et socium euis, hereticos. Et vidit ibi cum dictis hereticis ipsum Bernardum Martini Pico. Et tunc ipsa testis adoravit predictos hereticos set non vidit dictum B[ernardum] Martini | l°16 | adorare. Et sunt VI anni vel circa. | §8 | Predictos hereticos credidit esse bonos homines et amicos Dei et veraces et posse salvari per ipsos licet sciret quod ecclesia | l°17 | persequeretur eos. Et audivit eos dicentes errores de visibilibus quod Deus non fecerat ea et quod tam peccent homo cum uxore sicut quam cum alia. | l°18 | Et ipsa credidit sicut ipse dicebat et sunt XIII anni vel circa quod primo credidit hereticos esse bonos set non credidit tres anni sunt. Et non fuit confessa aliis | l°19 | inquisitoribus. Alibi non vidit hereticos nec credidit nec adoravit nec aliquid dedit nec misit nec eorum predicationem audivit. Recognovit etiam quod male fecit quia <oblim> | l°20 | constituta apud Castrum Novum de Arrio coram fratribus W[illelmo] Arnaldi et Stephano, inquisitoribus celavit predictis veritatem et quia postquam abjuravit heresim et | l°21 | juravit et cetera persequetur hereticos, credidit hereticos esse bonos homines et vidit eos in domo sua. | §9 | Item. Dixit quod nunquam vidit virum suum cum hereticos. Et abjuravit | l°22 | heresim et juravit et cetera. Testes: Nepos, clericus; P[etrus] Fresapa; et frater B[ernardus] de Caucio, inquisitor, qui recepit hanc confessionem.
  • foll. by est exp.
  • foll. by introduc exp.
  •  exp.
  • foll. by Arn exp.
  • foll. by ds exp.
  • foll. by eis exp.
  • foll. by R exp.

Document

document-preview Click to view images

Highlight document features

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • Andrea, wife of Ysarn de Gibel
  • Arnaut Ysarn
  • Bernart de Caux, OP
  • Bernart Marty Pice
  • Ermengarde German
  • Esteve de Saint-Thibéry, OFM
  • Guilhelma de Camplongue (or Cambo)
  • Guilhem Arnaut, OP
  • Guilhem de Gozens
  • heretics, unknown male (2)
  • Jordan de Saissac
  • Nepos de Davinia
  • Peire Amielh
  • Peire Arnaut
  • Peire Fresapa
  • Prader de Puylaurens
  • Raimon Adam
  • Raimon Jaule
  • Raimon Joglar
  • Raimon Joglar junior
  • Raimon Martin
  • Raimona, daughter of Raimon Joglar
  • Sybilia, wife of Jordan de Saissac
  • unknown family at Puylaurens
  • unknown homeowner at Puylaurens
  • Ysarn de Gibel

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • Castelnaudary
  • domus - Bernart Marty Pice
  • domus - Guilhem de Gozens and Ermengarde German
  • domus - Puylaurens
  • domus - Raimon Joglar
  • domus - Ysarn de Gibel
  • Montpellier
  • Puylaurens

Documents in this collectionDocuments dans cette collection

Download this document asTélécharger le fichier de ce document au format:

MS609-0611.xml MS609-0611.pdf

Cet edition est mise à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.This edition is made available for use under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.

Data © Jean-Paul Rehr
Powered by