MS609-0597 : Deposition - Guilhem de RoumelhMS609-0597 : Déposition - Guilhem de Roumelh

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. Anno quo supra Nonas Decembris.1Willelmus de Roumelh testis iuratus dixit quod apud Sanctum Martinum in domo den Sancti Nazari vidit Raimundum  Bernardi et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Bernardum Mir; Petrum Ademarii; Raimundum Faure2; Willemum Gras; Peire de Guzensc; et quosdam alios quorum nomina non recolit. Et omnes et ipse testis audierunt predicationem dictorum hereticorum et adoraverunt eos ter flexis genibus dicendo “Benedicite boni homines, orate Deum pro nobis.”Et sunt XXIIIIor anni vel circa. Et tunc manebant per totam terram publice.

Item. Apud Lauracum in domo  Petri Stephani ubi manebat tunc Petrus Bertrandi , nunc publicus notarius de Laurac , vidit Petrum Alricz et Arnaldum de Villa picta socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum dictis hereticis Bernardum Mir, militem, detentum in infirmitate de qua obiit ; et Poncium Mir, filium ipsius   Bernardi infirmi ; et Mir Bernardi, fratrem ipsius Bernardi Mir, infirmi ; et Mir de Landa, filium ipsius Mir Bernardi de Landa ; et Poncium de Turre,  filium ipsius Poncii de Turre, militis contra Poncium de Turre ; et Mir de Campolongo, nunc deffunctum hereticum ; et Bernardum de Sancto Martino, militem ; et W de Podio. Et dicti heretici hereticaverunt dictum Bernardum Mir, infirmum , omnibus supradictis presentibus. Et omnes excepto ipse testis adoraverunt dictos hereticos. Et sunt XVII anni vel circa.3

Alibi non vidit hereticos nisi quando publice manebant per totam terram. Predictos hereticos credidit esse bonos homines et amicos Die et esse veraces et habere bonam fidem et posse salvari per eos. Et sunt XL anni quod primo credidit hereticos et sunt XXX anni quod ultimo dimsit illorum credulatem. Et fuit confessus apud Castrum Novumfratri Willelmo Arnaldi et socium suum, quondam inquisitoribus, et fratri Ferrario apud Limos. Et abiuravit heresim et iuravit et cetera. Testes: Arnaldus, prior Sancti Saturnini; Alegre, capellanus de Rocavidal; et frater Bernardus de Caucio, inquisitor.

EnglishAnglais

Item. Year as above, Nones of December. The sworn witness Guilhem de Roumelh said that at Saint-Martin-Lalande, in the home of Guilhem Saint-Nazare, he saw Raimund Bernard and his companion, heretics. He saw there with them Bernard Mir, Peire Ademar, Raimund Faure, Guilhem Gras, P. de Gozens, and others whose names he did not recall. Everyone and the witness listened to the preaching of the aforesaid heretics and adored them bending at the knee three times saying, "Bless us good men, pray to God for us." This was about 24 years ago or so. They were then living openly in public.

Item. At Laurac in the home of Peire Esteve, where Peire Bernard, who is now public notary of Laurac, was staying at the time, he saw Peire Alricz, and Arnald de Villapicta, his companion, heretics. He saw there with the aforesaid heretics Bernard Mir, knight, then beset by an illness of which he died; Pons Mir, son of the ill Bernard; Mir Bernard [de Landa], brother of the ill Bernard Mir; Mir de Lalanda, son of same Mir Bernard de Landa; and Pons de Turre, son of Pons de Turre, knightcontra Pons de Turre; Mir de Campolongo, heretic, now dead; Bernard de Saint-Martin, knight; and Guilhem de Podio. The aforesaid heretics hereticated the aforesaid ill Bernard Mir in the presence of all the aforementioned. Everyone except the witness adored the aforesaid heretics. This was about 17 years ago.

He has not seen heretics otherwise except when they lived openly about the land. He believed the above-mentioned heretics to be good men, and friends of God, to be true, and to have good faith, and that one could be saved by them. He first believed the heretics 40 years ago, and he left their beliefs 30 years ago. He confessed to brother Guilhem Arnald and his companion, late inquisitors, at Castelnaudary, and to brother Ferrier at Limoux. He abjured heresy and swore, etc. Witnesses: Arnald, prior of Saint-Sernin; Alegre, chaplain of Rocavidal; and brother Bernard de Caux, inquisitor.