Confessio - Peire de Canast

Document Identifier: MS609-0588
How to cite: Jean-Paul Rehr, The Registry of the “Great Inquisition” at Toulouse, 1245-46: Edition of Toulouse, BM, ms. 609 (doc ID MS609-0588 ), https://medieval-inquisition.huma-num.fr/documents/MS609-0588, 2018-2023, accessed: 2024-03-18

Edition

Transcriptions:
Status: Last revised 2023-08-20

1 Item. Anno et die quo supra.1 P[etrus] de Canast testis juratus dixit quod vidit B[ernardum] Vigoros et socium suum, hereticos, apud Sauzens in area Petri dels Rossencs. Et vidit ibi ipsum P[etrum] de Rossencs, qui duxit ipsum testem ad dictos hereticos, et uxorem dictum P[etri] de Rossencs, set non adoravit nec vidit adorare. Et sunt IIIIor anni vel circa. Et in ipsa nocte ipse testis et P[etrus] de Rosencs duxerunt dictos hereticos usque apud Massa in dictam domum et vidit ibi quendam hominem et quandam puellam quos non novit. Et tunc ille homo tradidit ipse testis et aliis filatam in quodam <...>, et dicta puella adoravit ibi dictos hereticos.

2Item. Dixit quod in crastinum ipse testis portavit dictos hereticos apud Saussencs in quadam barta unum panem et unam cuppam plenam melle ex parte Petri de Rossencs. Et Ramundus Gaucelini portavit eis unam plenam canam vini. Et ipse testis et dictus R[aimundus] Gaucelini adoraverunt ibi dictos hereticos ter flexis genibus dicendo, “Benedicite, boni homines, orate Deum pro nobis.” Et fuit eodem tempore.

3Item. Dixit quod vidit Bernardum Vigoros, hereticum , apud Saussencs coram hostio Bernardi del Toron. Et erant ibi Willelma del Thoron, uxor Bernardi del Toron. Set non adoravit nec vidit adorare. Et hoc fuit anno inter Natale et Festum Omnium Sanctorum.

4 Predictos hereticos credidit esse bonos et habere bonam fidem et esse amicos Die licet sciret quod Ecclesia persequeretur eos. Set non audivit dicentes eos errores de visibilibus quod Deus no fecerat ea nec de sacramentis Ecclesie. Et sunt IIIIor anni vel circa quod primo credidit hereticos esse bonos set non stetit in illa credulitate nisi per duos annos. Et hec non fuit confessus aliis inquisitor.

Glosses and Marginalia
  • §1 margin right ] iste stat apud Saussenx
| §1 | | l°26 | Item. Anno et die quo supra.1 P[etrus] de Canast testis juratus dixit quod vidit B[ernardum] Vigoros et socium suum, hereticos, apud Sauzens in area | l°27 | Petri dels Rossencs. Et vidit ibi ipsum P[etrum] de Rossencs, qui duxit ipsum testem ad dictos hereticos, et uxorem dictum P[etri] de Rossencs, | l°28 | set non adoravit nec vidit adorare. Et sunt IIIIor anni vel circa. Et in ipsa nocte ipse testis et P[etrus] de Rosencs duxerunt dictos hereticos usque apud | l°29 | Massa in dictam domum et vidit ibi quendam hominem et quandam puellam quos non novit. Et tunc ille homo tradidit ipse testis et aliis | l°30 | filatam in quodam <...>, et dicta puella adoravit ibi dictos hereticos. | §2 | Item. Dixit quod in crastinum ipse testis portavit dictos hereticos apud | l°31 | Saussencs in quadam barta unum panem et unam cuppam plenam melle ex parte Petri de Rossencs. Et Ramundus Gaucelini por | l°32 | tavit eis unam plenam canam vini. Et ipse testis et dictus R[aimundus] Gaucelini adoraverunt ibi dictos hereticos ter flexis genibus dicendo, “Benedicite, | l°33 | boni homines, orate Deum pro nobis.” Et fuit eodem tempore. | §3 | Item. Dixit quod vidit Bernardum Vigoros, hereticum , apud Saussencs coram | l°34 | hostio Bernardi del Toron. Et erant ibi Willelma del Thoron, uxor Bernardi del Toron. Set non adoravit nec vidit adorare. Et hoc fuit | l°35 | anno inter Natale et Festum Omnium Sanctorum. | §4 | Predictos hereticos credidit esse bonos et habere bonam fidem et esse amicos Die licet sciret | l°36 | quod Ecclesia persequeretur eos. Set non audivit dicentes eos errores de visibilibus quod Deus no fecerat ea nec de sacramentis Ecclesie. | l°37 | Et sunt IIIIor anni vel circa quod primo credidit hereticos esse bonos set non stetit in illa credulitate nisi per duos annos. Et hec non fuit confessus aliis inquisitor.
Glosses and Marginalia
  • §1 margin right ] iste stat apud Saussenx

Document

document-preview Click to view images

Highlight document features

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • Bernart del Thoron
  • Bernart Vigoro
  • Guilhelma del Thoron
  • many others not named
  • na Sybilia, wife of Peire del Rossenx
  • Peire de Canast
  • Peire del Rossenx
  • Raimon Gaucelin

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • area - Saussens
  • domus - Bernart del Thoron
  • horreum - Saussens
  • Massac-Séran
  • Saussens

Documents in this collectionDocuments dans cette collection

Download this document asTélécharger le fichier de ce document au format:

MS609-0588.xml MS609-0588.pdf

Cet edition est mise à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.This edition is made available for use under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.

Data © Jean-Paul Rehr
Powered by