Confessio - Pons Jordan

Document Identifier: MS609-0566
How to cite: Jean-Paul Rehr, The Registry of the “Great Inquisition” at Toulouse, 1245-46: Edition of Toulouse, BM, ms. 609 (doc ID MS609-0566 ), https://medieval-inquisition.huma-num.fr/documents/MS609-0566, 2018-2023, accessed: 2024-03-18

Edition

Transcriptions:
Status: Last revised 2023-08-20

1 Item. Annoa quo supra III Nonas Julii.1 Poncius Jordani testis juratus dixit quod apud Sanctum Martinum in casale Poncii Martini ubi habebat tunc aream collectores decimarum vidit P[etrum] Arnaldi et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Hysarnum de Gibelo; et Poncium Martin, dominum ipsius casalis; et B[ernardum] Martini, fratrem ipsius Poncii Martini; et W[illelmum] Bagau, scriptorem, qui disputabat cum dictis hereticis. Et omnes audierunt predicationem eorum, et ipse testis et omnes alii, preter dictum W[illelmu]m Bebau, scriptorem qui est de Castro Novo, adoraverunt dictos hereticos. Et sunt XII anni.

2Item. Alia viceb in domo Ysarni de Gibello vidit W[illelmum] Arnaldi et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis ipsum Ysarnum, dominum domus; et Andreuam, uxorem ipsius Ysarni. Et ad instantiam et preces dicti Ysarni ipsi hereticos dederunt ipsum testem mutuo XX solidos Tholosanorum. Et alios adoravit dictos hereticos. Et in Festo Omnium Sanctorum proximo venienti erunt VI anni.

3Item. Transactis XV diebus rediit ipse testis ad dictam domum ipsius Ysarni de Gibello, ad dictos hereticos, et reddidit dictos hereticos denarios quos mutuaverat ab ipsis et neminem vidit ibi nisi quos alia vice viderat, scilicet dictum Ysarnum et Andreuam, uxorem ejus. Et omnes adoraverunt dictos hereticos.

4Item. Alia vice clientes qui exierunt de Monte Ferran miserunt quendam socium eorum nomine Brassilhacum ad ipsum testem ut emeret ipsis clientibus pannos ad opus vestium, quia volebant ire in auxilium et subsidium domini comitis Tholosani qui tenebat tunc civitatem Carchassone obsessam, et sicut dicti clientes mandaverunt ipsi testis ita fecit. Et ipse testis et dictus Brissilhacus emerunt tot pannos quot fuerunt necessarii. Et postea ambo iverunt apud silvam de Granha et invenerunt dictos clientes ibi et ipsec testis scidit et suit vestes dictis clientibus. Et eadem die vidit ad eos venientes Arnaldum de Prato et Willelmus Fabri et quosdam alios hereticos usque ad IIIIor. Et sunt nomina dictorum clientium de quibus recolit ipse testis <h> P. Fabri de Lauraco et <Cal?s?s> de Lauraco; et Ysarnus de Gibel; et P[etrus] Aura; et Ramundus de Fonters; et Arnald de Fuxo; et Willelmus de Lauraguel, nepos dicti Brassilhac; et Montoleu de Monte Ferran prope Avinionem. Et tunc ipse testis et omnes alii adoraverunt dictos hereticos ibi. Et postea omnes {   }d exceptis hereticis venerunt usque ad Laurac. Et ipse testis dimisit eos ibi.

5Item. Dixit quod credidit predictos hereticos esse bonos homines et amicos Die et esse veraces et habere bonam fidem et posse salvari per ipsos licet sciret quod Ecclesia <...> persequeretur eos. Item. Requisitus de erroribus, dixit quod nunquam audivit eos loquentes. Et de hoc fuit confessus fratri Willelmo Arnaldi, inquisitori, apud Castrum Novum et fratri Ferrario apud Limos. Et sunt XII anni quod primo credidit hereticos esse bonos et sunt IIIIor quod ultimo dimisit.

Glosses and Marginalia
  • §1 margin left ] in muro est
  • foll. by  et die del. ed.
  • foll. by W exp.
  • foll. by ib exp.
  • lac.
  •  1245-07-03.
| §1 | | l°8 | Item. Annoa quo supra III Nonas Julii.1 Poncius Jordani testis juratus dixit quod apud Sanctum Martinum in casale Poncii Mar | l°9 | tini ubi habebat tunc aream collectores decimarum vidit P[etrum] Arnaldi et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Hysarnum de | l°10 | Gibelo; et Poncium Martin, dominum ipsius casalis; et B[ernardum] Martini, fratrem ipsius Poncii Martini; et W[illelmum] Bagau, | l°11 | scriptorem, qui disputabat cum dictis hereticis. Et omnes audierunt predicationem eorum, et ipse testis et omnes alii, preter dictum W[illelmu]m | l°12 | Bebau, scriptorem qui est de Castro Novo, adoraverunt dictos hereticos. Et sunt XII anni. | §2 | Item. Alia viceb in domo Ysarni de Gi | l°13 | bello vidit W[illelmum] Arnaldi et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis ipsum Ysarnum, dominum domus; et Andreuam, uxorem ipsius Ysarni. Et | l°14 | ad instantiam et preces dicti Ysarni ipsi hereticos dederunt ipsum testem mutuo XX solidos Tholosanorum. Et alios adoravit dictos | l°15 | hereticos. Et in Festo Omnium Sanctorum proximo venienti erunt VI anni. | §3 | Item. Transactis XV diebus rediit ipse testis ad | l°16 | dictam domum ipsius Ysarni de Gibello, ad dictos hereticos, et reddidit dictos hereticos denarios quos mutuaverat ab ipsis | l°17 | et neminem vidit ibi nisi quos alia vice viderat, scilicet dictum Ysarnum et Andreuam, uxorem ejus. Et omnes adoraverunt dictos hereticos. | l°18 | | §4 | Item. Alia vice clientes qui exierunt de Monte Ferran miserunt quendam socium eorum nomine Brassilhacum ad | l°19 | ipsum testem ut emeret ipsis clientibus pannos ad opus vestium, quia volebant ire in auxilium et subsidium domini co | l°20 | mitis Tholosani qui tenebat tunc civitatem Carchassone obsessam, et sicut dicti clientes mandaverunt ipsi testis | l°21 | ita fecit. Et ipse testis et dictus Brissilhacus emerunt tot pannos quot fuerunt necessarii. Et postea ambo iverunt | l°22 | apud silvam de Granha et invenerunt dictos clientes ibi et ipsec testis scidit et suit vestes dictis cl | l°23 | ientibus. Et eadem die vidit ad eos venientes Arnaldum de Prato et Willelmus Fabri et quosdam alios hereticos usque ad IIIIor. Et sunt | l°24 | nomina dictorum clientium de quibus recolit ipse testis <h> P. Fabri de Lauraco et <Cal?s?s> de Lauraco; et Ysarnus de Gibel; | l°25 | et P[etrus] Aura; et Ramundus de Fonters; et Arnald de Fuxo; et Willelmus de Lauraguel, nepos dicti Brassilhac; et Montoleu de Monte | l°26 | Ferran prope Avinionem. Et tunc ipse testis et omnes alii adoraverunt dictos hereticos ibi. Et postea omnes {   }d exceptis hereticis venerunt usque | l°27 | ad Laurac. Et ipse testis dimisit eos ibi. | §5 | Item. Dixit quod credidit predictos hereticos esse bonos homines et amicos Die et esse veraces et habere bonam | l°28 | fidem et posse salvari per ipsos licet sciret quod Ecclesia <...> persequeretur eos. Item. Requisitus de erroribus, dixit quod nunquam | l°29 | audivit eos loquentes. Et de hoc fuit confessus fratri Willelmo Arnaldi, inquisitori, apud Castrum Novum et fratri Ferrario apud Li | l°30 | mos. Et sunt XII anni quod primo credidit hereticos esse bonos et sunt IIIIor quod ultimo dimisit.
Glosses and Marginalia
  • §1 margin left ] in muro est
  • foll. by  et die del. ed.
  • foll. by W exp.
  • foll. by ib exp.
  • lac.
  •  1245-07-03.

Document

document-preview Click to view images

Highlight document features

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • Andrea, wife of Ysarn de Gibel
  • Arnaut de Foix
  • Arnaut Prader
  • Bernart Martin senior
  • Brézilhac
  • Ferrier, OP
  • Guilhem Arnaut
  • Guilhem Arnaut, OP
  • Guilhem Babau
  • Guilhem de Lauraguel
  • Guilhem Faure de la Porta de Forquer
  • heretics, unnamed
  • Montolieu de Montferrand
  • Peire Arnaut
  • Peire Aura
  • Peire Faure
  • Pons Jordan
  • Pons Martin
  • Raimon de Fonters
  • Raimon VII Saint-Gilles
  • Research in progress: unclear_c_de_laurac
  • Ysarn de Gibel

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • Avignonet
  • Carcassonne
  • casali - Pons Martin
  • Castelnaudary
  • domus - Ysarn de Gibel
  • Laurac
  • Limoux
  • Montferrand
  • Saint-Martin-Lalande
  • woods of Granha

Documents in this collectionDocuments dans cette collection

Download this document asTélécharger le fichier de ce document au format:

MS609-0566.xml MS609-0566.pdf

Cet edition est mise à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.This edition is made available for use under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.

Data © Jean-Paul Rehr
Powered by