Confessio - Bernart Faure de Castilho

Document Identifier: MS609-0419
How to cite: Jean-Paul Rehr, The Registry of the “Great Inquisition” at Toulouse, 1245-46: Edition of Toulouse, BM, ms. 609 (doc ID MS609-0419 ), https://medieval-inquisition.huma-num.fr/documents/MS609-0419, 2018-2023, accessed: 2024-03-18

Edition

Transcriptions:
Status: Last revised 2023-08-20

1 Anno et die predictis.1 B[ernardus] Faure de Castilho testis juratus dixit quod ipse testis ad preces Arnaldi Godalh, qui postea fuit hereticus et combustus, receptavit in domo ipsius testis Bernardam et Rixen sociam suam, hereticas, per duas noctes et unam diem. Et dictus Arnaldus Godalh apportabat eis ad comedendum. Et vidit ibi cuma dictis hereticabus na Mateuz, matrem ipsius testis; et Arnaldum Godal; et Petrum Capud Porci. Et omnes et ipse testis adoraverunt dictos hereticos flexis genibus dicendo, “Benedicite Domine, orate Deum pro nobis.” Et sunt VI anni vel circa. 2

2Item. Dixit quod ipse testis receptavit apud Mansum in domo sua tres hereticas scilicet Ramundam Bordas, de heresi conversam , sororem B[ernardi] Garsias de Lauraco, et socias suas, hereticas, ad instanciam dicti Arnaldi Godal. Et vidit ibi cum eas dictum Arnaldum Godal et Willelmam, uxorem ejus; et Petrum Capud Porci; et Petrum Lavanet et B[ernardum] Garsias, | f°29r | ambo de Lauraco; et na Mateus, matrem ipsius testis. Et omnes et ipse testis adoraverunt ibi dictos hereticos et comederunt de pane benedicto ab eas. Et tunc dictus P[etrus] Lavanet et B[ernardus] Garsias apportaverunt semel comedendum dictis hereticabus. Et dictus Arnaldus Godal et Willelma, uxor ejus, pluries apportaverunt panem et vinum et alia comestibilia dictibus hereticabus. Et fuit eodem tempore.3

3Item. Vidit in domo ipsius testis Donatum et socium suum, hereticos, qui steterunt ibi per diemb et noctem. Et vidit ibi cum eis Arnaldum Godal et P[etrum] Capudc Porci et Jordanetum de Manso et Mateus matrem ipsius testis. Et omnes et ipse testis adoraverunt ibi dictos hereticos. Et fuit eodem tempore. 4

4Item. Vidit in domo ipsius testis Arnaldum Prader et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Arnaldum Godal; et Jordanetum de Manso; et Petrum Capud Porci; et P[oncium] Barrau; et Jordanetum de Quiders; et Arnaldum Garnier. Et W[illelmus] Vitalis eduxerunt inde dictos hereticos et duxerunt eos ad domum Willelmi Vitalis. Et sunt VI anni vel circa.5

5Dixit etiam quod propedicti heretici predicaverunt dictum P[oncium], fratrem ipsius testis, quod se redderet eis et docerent eum et facerent bonum clericum. Et tunc dictus P[etrus] venit postea ad domum Petri Cap de Porci ad dictos hereticos et voluit fieri hereticus. Et dicta Mateuz, mater ipsius testis, venit ad domum dictam ubi erant dicti heretici et extraxit inde dictum P[etrum], fratrem ipsius testis, per capillos. Et fuit eodem tempore.6

6 Predictos credidit esse bonos homines et veraces et amicos Dei et habere bonam fidem et posse salvari per ipso licet sciret quod Ecclesia persequeretur eos. De erroribus non audivit hereticos loquentes. Et sunt VI anni quod primo credidit hereticos esse bonos homines et non stetit in illa credulitate nisi per duos annos. Et fuit confessus fratri Ferrario apud Limosum et postea non vidit hereticos. Alibi non vidit hereticos nec dedit nec misit nec duxit nec interfuit hereticationem hereticorum. Et abjuravit heresim et juravit et cetera coram predictis fratribus B[ernardo] de Caucio et Johanne de Sancto Petro inquisitoribus. Testes: predicti.

  • foll. by eis exp.
  • foll. by et diem exp.
  • foll. by de exp.
| §1 | | l°32 | Anno et die predictis.1 B[ernardus] Faure de Castilho testis juratus dixit quod ipse testis ad preces Arnaldi Godalh, qui postea fuit hereticus et combustus, receptavit in domo ipsius testis Bernardam et Rixen sociam suam, hereticas, per duas noctes et unam diem. | l°34 | Et dictus Arnaldus Godalh apportabat eis ad comedendum. Et vidit ibi cuma dictis hereticabus na Mateuz, matrem ipsius testis; et | l°35 | Arnaldum Godal; et Petrum Capud Porci. Et omnes et ipse testis adoraverunt dictos hereticos flexis genibus dicendo, “Benedicite Domine, orate | l°36 | Deum pro nobis.” Et sunt VI anni vel circa. 2 | §2 | Item. Dixit quod ipse testis receptavit apud Mansum in domo sua tres hereticas | l°37 | scilicet Ramundam Bordas, de heresi conversam , sororem B[ernardi] Garsias de Lauraco, et socias suas, hereticas, ad instanciam dicti Arnaldi Godal. | l°38 | Et vidit ibi cum eas dictum Arnaldum Godal et Willelmam, uxorem ejus; et Petrum Capud Porci; et Petrum Lavanet et B[ernardum] Garsias, | f°29r | | l°1 | ambo de Lauraco; et na Mateus, matrem ipsius testis. Et omnes et ipse testis adoraverunt ibi dictos hereticos et comederunt de | l°2 | pane benedicto ab eas. Et tunc dictus P[etrus] Lavanet et B[ernardus] Garsias apportaverunt semel comedendum dictis | l°3 | hereticabus. Et dictus Arnaldus Godal et Willelma, uxor ejus, pluries apportaverunt panem et vinum et alia comestibilia | l°4 | dictibus hereticabus. Et fuit eodem tempore.3 | §3 | Item. Vidit in domo ipsius testis Donatum et socium suum, hereticos, qui steterunt ibi per | l°5 | diemb et noctem. Et vidit ibi cum eis Arnaldum Godal et P[etrum] Capudc Porci et Jordanetum de Manso et | l°6 | Mateus matrem ipsius testis. Et omnes et ipse testis adoraverunt ibi dictos hereticos. Et fuit eodem tempore. 4 | §4 | Item. Vidit in domo ipsius | l°7 | testis Arnaldum Prader et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Arnaldum Godal; et Jordanetum de Manso; et Petrum Capud | l°8 | Porci; et P[oncium] Barrau; et Jordanetum de Quiders; et Arnaldum Garnier. Et W[illelmus] Vitalis eduxerunt inde dictos hereticos | l°9 | et duxerunt eos ad domum Willelmi Vitalis. Et sunt VI anni vel circa.5 | §5 | Dixit etiam quod propedicti heretici predicaverunt | l°10 | dictum P[oncium], fratrem ipsius testis, quod se redderet eis et docerent eum et facerent bonum clericum. Et tunc dictus P[etrus] | l°11 | venit postea ad domum Petri Cap de Porci ad dictos hereticos et voluit fieri hereticus. Et dicta Mateuz, | l°12 | mater ipsius testis, venit ad domum dictam ubi erant dicti heretici et extraxit inde dictum P[etrum], fratrem ipsius testis, per | l°13 | capillos. Et fuit eodem tempore.6 | §6 | Predictos credidit esse bonos homines et veraces et amicos Dei et habere bonam | l°14 | fidem et posse salvari per ipso licet sciret quod Ecclesia persequeretur eos. De erroribus non audivit | l°15 | hereticos loquentes. Et sunt VI anni quod primo credidit hereticos esse bonos homines et non stetit in illa credulitate | l°16 | nisi per duos annos. Et fuit confessus fratri Ferrario apud Limosum et postea non vidit hereticos. Alibi | l°17 | non vidit hereticos nec dedit nec misit nec duxit nec interfuit hereticationem hereticorum. Et abjuravit heresim et | l°18 | juravit et cetera coram predictis fratribus B[ernardo] de Caucio et Johanne de Sancto Petro inquisitoribus. Testes: predicti.
  • foll. by eis exp.
  • foll. by et diem exp.
  • foll. by de exp.

Document

document-preview Click to view images

Highlight document features

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • Arnaut Garnier
  • Arnaut Godalh
  • Arnaut Prader
  • Bernarda
  • Bernart de Caux, OP
  • Bernart Faure de Castilho
  • Bernart Garsias
  • Donat del Mas
  • Ferrier, OP
  • Guilhelma, wife of Arnaut Godalh Picrelh
  • Guilhem Vidal
  • Johan de Saint-Pierre, OP
  • Jordan de Quiriès
  • Jordan(et) del Mas (or Palazi)
  • na Mateuz de Castillon (or Faure)
  • Peire Faure de Castilho
  • Peire Lavanet
  • Peire Saint-André (or Cap-de-Porc)
  • Pons Barrau
  • Raimona Borde
  • Rixen

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • domus - Bernart Faure de Castilho
  • domus - Guilhem Vidal and Segura, wife of Guilhem Vidal
  • domus - Peire Saint-André (or Cap-de-Porc) and Bernart Saint-André (or Cap-de-Porc)
  • Limoux

Documents in this collectionDocuments dans cette collection

Download this document asTélécharger le fichier de ce document au format:

MS609-0419.xml MS609-0419.pdf

Cet edition est mise à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.This edition is made available for use under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.

Data © Jean-Paul Rehr
Powered by