MS609-0295 : Deposition - Raimunda BarrauMS609-0295 : Déposition - Raimunda Barrau

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Anno et die predictis.1Raimunda, uxor Bernardi Barraui ; testis iurata dixit quod vidit apud Mansum in domo Willelmi de Canast-Brus Bertrandum Martini et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Iordanum de Manso seniorem; et Raimundum Alamans seniorem; et Garnerium et Poncium Garnerii, filium eius; et dictum Willelmum de Canast ;et dominam Flors, uxorem Galhardi de Manso que adduxit ipsam testim ibi. Et omnes et ipsa testis audierunt ibi predicationem eorum et adoraverunt eosa. Et sunt XIIII anni.

Item. Vidit apud Mansum in domo de Na Barona Bonum filium et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis dictam Baronam et Poncium Barravi, filium ipsium testis; et Petronam Pecrela; et Arnaldum Picrel, qui disputabat cum predictis hereticis. Sed ipsa testis non adoravit dictos hereticos nec vidit adorare. Et fuit eodem tempore.2

Item. Vidit apud Mansum in domo Willelmi Vitalis Petrum Bolbena et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis dictum Willelmum Vitalis; et Seguram uxorem eius. Sed non adoravit dictos hereticos nec vidit adorare. Et sunt XX anni.

Predictos hereticos credidit esse bonos homines et veraces et amicos Die et habere bonam fidem et posse salvari per ipsos. Sed non audivit hereticos loqui de erroribus. Et fuit confessa fratri Ferrario apud Saxiacum et postea non vidit hereticos. Et abiuravit heresim et iuravit et cetera. Testes: predicti.

EnglishAnglais

Year and date as stated before. The sworn witness Raimunda, wife of Bernard Barrau said that she saw in the house of Guilhem Canast-Bru Bertrand Marti and his companions, heretics, and she saw there with them Jordan del Mas senior, Raimund Alaman senior, Garnier and Pons Garnier, his son, and the aforesaid Guilhem Canast-Bru, and dominam Flor, wife of Galhard del Mas, who brought the witness there. Everyone and the witness listened to their preaching there and adored them. This was 14 years ago.

Item. She saw in the house of Na Barona at Mas-Saintes-Puelles Bonusfilius and his companion, heretics, and he saw there with them the aforesaid Na Barona, Pons Barrau, son of the witness, and Petrona Petral, and Arnald Picrelh, who argued with the aforesaid heretics. But she did not adore nor saw adoring. This was the same period.

Item. She saw in the house of Guilhem Vidal at Mas-Saintes-Puelles Pons Bolvena and his companion, heretics, and she saw there with them the aforesaid Guilhem Vidal and Segura, his wife. However, she did not adore the said heretics nor saw adoring. This was 20 years ago.

She believed the above-mentioned heretics to be good men, true and friends of God, to have good faith, and that one could be saved by them. However, she did not hear them speak errors. She confessed to brother Ferrier at Saissac and did not see heretics thereafter. She abjured heresy and swore, etc. Witnesses: as stated before.