Confessio - Jordan del Mas (or Palazi)

Document Identifier: MS609-0196
How to cite: Jean-Paul Rehr, The Registry of the “Great Inquisition” at Toulouse, 1245-46: Edition of Toulouse, BM, ms. 609 (doc ID MS609-0196 ), https://medieval-inquisition.huma-num.fr/documents/MS609-0196, 2018-2023, accessed: 2024-03-18

Edition

Transcriptions:
Status: Last revised 2023-08-20

1 Item. Anno quo supra IIIo Ydus Maii.1 Jordanus, dominus de Manso, miles, testis juratus dixit quod vidit Johannem Cambiaire et socium suum, hereticos, apud Mansum in domo P[etri] de Sancto Andrea vel Cap de Porc. Et vidit ibi cum eis B[ernardum] del Mas, fratrem ejus qui loquitur; Bertrandum de Quiders; et Companhs; P[etrum] Gauta seniorem; et Garnerium; et plures alios de nominibus quorum non recolit. Et ipse testis adoravit ibi dictos hereticos flexis genibus ter dicendo, “Benedicite probi homines, rogate Deum pro nobis.” Et audierunt predicationem eorum. Et sunt XV anni vel circa.

2Item. Dixit quod duxit dictos hereticos de quodam nemore prope Mirapeis usque ad Sanctum Julianum in Lauragues. Et ibi dicti heretici rogaverunt ipsum testem quod iret ex parte ipsorum ad Beatricem, uxorem Bernardi de Sancto Juliano, et quod diceret dictae dominae quod mitteret quendam hominem qui duceret eos ubi ituri erant, quod fecit. Et invenit dictam dominam iacentem in lecto et dixit ei sicut dicti heretici ipsi testi dixerant, et dicta domina tradidit dictis hereticis quendam hominem de villa qui duceret dictos hereticos, quem hominem ipse testis non novit. Et erat cum ipso teste Ysarnus de Mont Server defunctus. Et dictus testis dimisit ibi dictos hereticos, set non adoravit nec vidit adorare. Et fuit eodem tempore.

3 Item. Dixit quod vidit apud Montem Securum in domo Ramundi de Perreilha, militis, Bertrandum Martini et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis uxorem dicti Ramundi de Perreilh; et duas filias ejusdem domine; et Arnaldum Rogger, fratrem de Peirelhi. Et ipse testis adoravit ibi dictos hereticos, set non vidit alios adoraverunt quod recolat. Et sunt VI anni vel circa.

4Item. Dixit quod vidit Bertrandum Martini apud Mansum in domo Bernardi de Quiders et vidit ibi cum eis ipsum Bernardum de Quiders; | f°16r | et Bertrandum, fratrem dicti B[ernardi]; et Garniers; et plures alios de quibus non recolit. Et ipse testis adoravit ibi dictos hereticos, set non recolit de aliis si adoraverunt vel non, tamen bene credidit quod alii adoraverunt quia non veniebant simul set separatim. Et sunt VI anni vel circa.

5Item. Dixit [quod] vidit Bernardum de Mairevila et socium suum, hereticos, apud Mansum in domo Willelmi Vital. Et vidit ibi cum eis Aribertum, fratrem ipsius testis; et ipsum W[illelmum] Vitalis; et Seguram, uxorem ipsius Willelmi. Et ipse testis et omnes alii adoraverunt ibi dictos hereticos. Et sunt Ve anni vel circa.

6Item. Vidit Bertrandum Marti et socium suum, hereticos, apud Mansum in domo Willelmi de Canast. Et vidit ibi Garnerium; et P[etrum] Gauta seniorem; et Poncium Garnier, filium dicti Garnerii; et Flors, sororiam ipsius testis, uxorem Guailhardi, fratris ipsius testis; et uxorem Bernardi Barrau . Et ipse testis et omnes alii adoraverunt ibi dictos hereticos. Et fuit eodem tempore.

7Item. Dixit quod vidit Prader et socium suum, hereticos, apud Mansum in domoa Ramundi de Quiders, nepotis ipsius testis. Et vidit ibi ipsum Ramundum de Quiders et Willelmam, matrem ipsius Raimundi. Et dicti heretici comedebant et dictus testis adoravit ibi dictos hereticos set non vidit alios adorare. Et sunt V anni.

8Item. Dixit quod vidit Ramundum de Narrica, hereticum, apud Mansum in domo Rique, matris dicti heretici. Et vidit ibi plures homines extraneos quos non cognovit et Godall,b qui venerat ibi cum ipso qui loquitur. Et ipse testis et Godalh adoraverunt ibi dictos hereticos. Et fuit eodem tempore. Et dum ipse exiebat de domo dicte Rique invenit in introitu domus Stephanum de Rozengues et P[etrum] Gauta seniorem.

9 Item dixit quod vidit duos hereticos apud Mansum in domo Petri [de Sancto] Andreu. Et vidit ibi Ramundum Gauta. Et ipse testis adoravit ibi dictos hereticos set non vidit dictum Ramundum adoravit quia ipse testis invenit dictum Raimundum in dicta domo. Et fuit eodem tempore.

10Predictos hereticos credidit esse bonos homines et habere bonam fidem et esse veraces et amicos Dei et posse salvari per ipsos. Et audivit eos dicentes errores de visibilibus quod Deus non fecerat ea, et quod hostia sacrata non erat corpus Christi, et quod baptismum, et matrimonium non valebant ad salutem, et quod corpora homines mortuorum non resurgent, set ipse non credidit tunc sicut ipsi dicebant. Et sunt XX anni quod primo credidit hereticos esse bonos et sunt Ve anni quod non credidit. Alibi non vidit hereticos nec aliquid dedit nec misit nec ab eis accepit, excepto quod dedit eis quadam vice ficus. Et hec omnia fuit confessus fratri Ferrario apud Limos.

11Postea dixit quod vidit [in domo] Poncii Gran B[ernardum] de Maire vila et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Jordanum de Quiders et W[illelmum] Aimer. Set non adoravit nec vidit adorare. Et sunt V anni vel circa.

12Et abjuravit heresim et juravit et cetera. Recognovit etiam quod male fecit quia postquam abjuravit heresim tempore pacis Parisius facte. Et juravit persequi hereticosc et cetera, credidit et adoravit hereticos. Testes: Arnaldus, prior Sancti Saturnini; et frater Odo, Ordinis Predicatorum; et frater B[ernardus], inquisitor legit.

Glosses and Marginalia
  • §6 margin right ] contra uxorem Bernardi Barrau
  • foll. by de exp.
  • foll. by quid exp.
  • foll. by  et cetera credidit del. ed.
  •  1245-05-13.
| §1 | | l°23 | Item. Anno quo supra IIIo Ydus Maii.1 Jordanus, dominus de Manso, miles, testis juratus dixit quod vidit Johannem Cambiaire et socium suum, | l°24 | hereticos, apud Mansum in domo P[etri] de Sancto Andrea vel Cap de Porc. Et vidit ibi cum eis B[ernardum] del Mas, fratrem ejus qui loquitur; Bertrandum | l°25 | de Quiders; et Companhs; P[etrum] Gauta seniorem; et Garnerium; et plures alios de nominibus quorum non recolit. Et ipse testis | l°26 | adoravit ibi dictos hereticos flexis genibus ter dicendo, “Benedicite probi homines, rogate Deum pro nobis.” Et audierunt predicationem eorum. | l°27 | Et sunt XV anni vel circa. | §2 | Item. Dixit quod duxit dictos hereticos de quodam nemore prope Mirapeis usque ad Sanctum Julianum | l°28 | in Lauragues. Et ibi dicti heretici rogaverunt ipsum testem quod iret ex parte ipsorum ad Beatricem, uxorem Bernardi de Sancto Juliano, | l°29 | et quod diceret dictae dominae quod mitteret quendam hominem qui duceret eos ubi ituri erant, quod fecit. Et invenit | l°30 | dictam dominam iacentem in lecto et dixit ei sicut dicti heretici ipsi testi dixerant, et dicta domina tradidit dictis hereticis | l°31 | quendam hominem de villa qui duceret dictos hereticos, quem hominem ipse testis non novit. Et erat cum ipso teste Ysarnus | l°32 | de Mont Server defunctus. Et dictus testis dimisit ibi dictos hereticos, set non adoravit nec vidit adorare. Et fuit eodem tempore. | §3 | | l°33 | Item. Dixit quod vidit apud Montem Securum in domo Ramundi de Perreilha, militis, Bertrandum Martini et socium suum, | l°34 | hereticos. Et vidit ibi cum eis uxorem dicti Ramundi de Perreilh; et duas filias ejusdem domine; et Arnaldum Rogger, fratrem de Peirelhi. | l°35 | Et ipse testis adoravit ibi dictos hereticos, set non vidit alios adoraverunt quod recolat. Et sunt VI anni vel circa. | §4 | Item. Dixit quod | l°36 | vidit Bertrandum Martini apud Mansum in domo Bernardi de Quiders et vidit ibi cum eis ipsum Bernardum de Quiders; | f°16r | | l°1 | et Bertrandum, fratrem dicti B[ernardi]; et Garniers; et plures alios de quibus non recolit. Et ipse testis adoravit ibi dictos | l°2 | hereticos, set non recolit de aliis si adoraverunt vel non, tamen bene credidit quod alii adoraverunt quia non veniebant simul set separatim. | l°3 | Et sunt VI anni vel circa. | §5 | Item. Dixit [quod] vidit Bernardum de Mairevila et socium suum, hereticos, apud Mansum in domo Willelmi | l°4 | Vital. Et vidit ibi cum eis Aribertum, fratrem ipsius testis; et ipsum W[illelmum] Vitalis; et Seguram, uxorem ipsius Willelmi. Et ipse testis | l°5 | et omnes alii adoraverunt ibi dictos hereticos. Et sunt Ve anni vel circa. | §6 | Item. Vidit Bertrandum Marti et socium suum, hereticos, apud Mansum | l°6 | in domo Willelmi de Canast. Et vidit ibi Garnerium; et P[etrum] Gauta seniorem; et Poncium Garnier, filium dicti Garnerii; | l°7 | et Flors, sororiam ipsius testis, uxorem Guailhardi, fratris ipsius testis; et uxorem Bernardi Barrau . Et ipse testis et omnes alii | l°8 | adoraverunt ibi dictos hereticos. Et fuit eodem tempore. | §7 | Item. Dixit quod vidit Prader et socium suum, hereticos, apud Mansum in domoa | l°9 | Ramundi de Quiders, nepotis ipsius testis. Et vidit ibi ipsum Ramundum de Quiders et Willelmam, matrem ipsius Raimundi. | l°10 | Et dicti heretici comedebant et dictus testis adoravit ibi dictos hereticos set non vidit alios adorare. Et sunt V anni. | §8 | Item. Dixit | l°11 | quod vidit Ramundum de Narrica, hereticum, apud Mansum in domo Rique, matris dicti heretici. Et vidit ibi plures homines | l°12 | extraneos quos non cognovit et Godall,b qui venerat ibi cum ipso qui loquitur. Et ipse testis et Godalh adoraverunt ibi | l°13 | dictos hereticos. Et fuit eodem tempore. Et dum ipse exiebat de domo dicte Rique invenit in introitu domus | l°14 | Stephanum de Rozengues et P[etrum] Gauta seniorem. | §9 | Item dixit quod vidit duos hereticos apud Mansum in domo Petri | l°16 | [de Sancto] Andreu. Et vidit ibi Ramundum Gauta. Et ipse testis adoravit ibi dictos hereticos set non vidit dictum Ramundum adoravit quia ipse testis | l°17 | invenit dictum Raimundum in dicta domo. Et fuit eodem tempore. | §10 | Predictos hereticos credidit esse bonos homines et habere bonam | l°18 | fidem et esse veraces et amicos Dei et posse salvari per ipsos. Et audivit eos dicentes errores de visibilibus | l°19 | quod Deus non fecerat ea, et quod hostia sacrata non erat corpus Christi, et quod baptismum, et matrimonium non valebant ad | l°20 | salutem, et quod corpora homines mortuorum non resurgent, set ipse non credidit tunc sicut ipsi dicebant. Et sunt XX anni | l°21 | quod primo credidit hereticos esse bonos et sunt Ve anni quod non credidit. Alibi non vidit hereticos nec aliquid dedit nec misit nec ab | l°22 | eis accepit, excepto quod dedit eis quadam vice ficus. Et hec omnia fuit confessus fratri Ferrario apud Limos. | l°23 | | §11 | Postea dixit quod vidit [in domo] Poncii Gran B[ernardum] de Maire vila et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Jordanum de | l°24 | Quiders et W[illelmum] Aimer. Set non adoravit nec vidit adorare. Et sunt V anni vel circa. | §12 | Et abjuravit heresim et juravit et cetera. Recognovit | l°25 | etiam quod male fecit quia postquam abjuravit heresim tempore pacis Parisius facte. Et juravit persequi hereticosc et | l°26 | cetera, credidit et adoravit hereticos. Testes: Arnaldus, prior Sancti Saturnini; et frater Odo, Ordinis Predicatorum; et frater B[ernardus], inquisitor legit.
Glosses and Marginalia
  • §6 margin right ] contra uxorem Bernardi Barrau
  • foll. by de exp.
  • foll. by quid exp.
  • foll. by  et cetera credidit del. ed.
  •  1245-05-13.

Document

document-preview Click to view images

Highlight document features

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • Aribert del Mas
  • Arnaut Auriol, prior of Saint-Sernin
  • Arnaut Godalh
  • Arnaut Prader
  • Arnaut Roger
  • Beatrice, wife of Bernart de Saint-Julia
  • Bernart Barrau
  • Bernart de Caux, OP
  • Bernart de Mayreville
  • Bernart de Quiriès
  • Bernart de Saint-Julia
  • Bernart del Mas senior
  • Bertran de Quiriès
  • Bertran Marty
  • Companh Gaufred
  • Esteve de Rosengue
  • Ferrier, OP
  • Flor, wife of Galhard del Mas
  • Galhart del Mas
  • Garnier senior
  • Guilhelmeta del Mas
  • Guilhem Ayner
  • Guilhem de Canast Bru
  • Guilhem Vidal
  • heretics, unnamed
  • Johan Cambiare
  • Jordan de Quiriès
  • Jordan del Mas (or Palazi)
  • many others unknown
  • many others unrecalled
  • Odo, OP
  • Peire Gauta senior
  • Peire Saint-André (or Cap-de-Porc)
  • Peirona de na Rica
  • Pons Garnier
  • Pons Gran
  • Raimon de na Rica
  • Raimon de Péreille
  • Raimon de Quiriès
  • Raimon Gauta del Plaigne
  • Research in progress: daughters_of_raimon_de_pereille_per-ar
  • Segura, wife of Guilhem Vidal
  • Ysarn de Mont Server

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • domus - Bernart de Quiriès
  • domus - Guilhem de Canast Bru
  • domus - Guilhem Vidal and Segura, wife of Guilhem Vidal
  • domus - Peire Saint-André (or Cap-de-Porc) and Bernart Saint-André (or Cap-de-Porc)
  • domus - Peirona de na Rica
  • domus - Pons Gran
  • domus - Raimon de Péreille and Corba, wife of Raimon de Péreille
  • domus - Raimon de Quiriès
  • Limoux
  • Montségur
  • nemus - Mirepoix
  • Saint-Julia

Documents in this collectionDocuments dans cette collection

Download this document asTélécharger le fichier de ce document au format:

MS609-0196.xml MS609-0196.pdf

Cet edition est mise à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.This edition is made available for use under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.

Data © Jean-Paul Rehr
Powered by