MS609-0172 : Deposition - Peire Gauta seniorMS609-0172 : Déposition - Peire Gauta senior

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. Anno quo supra IIIo Ydus Maii.1Petrus Gauta senior testis iuratus dixit quod vidit Poncium Bolvena et socium suum, hereticos, in domo Willelmi Vitalis.  Et vidit ibi cum eis Arnaldum Donat; et dictum Willelmum et uxorem eius. Et ipse testis et omnes alii adoraverunt ibi dictos hereticos. Et sunt XIIII  anni vel circa.

Item. Vidit in domo Bernardum Cap de Porc Iohannem Cambiaire et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Bertrandum de Quiders; et Iordanum, fratrem eius; et Raimundum Dalamans; et Poncium 2 Dalamans; et Bernardum del Mas et Gualhardum et Iordanum, fratres; et Arnaldum de Rozenge et filium eius Willelmum; et plures alios de quibus non recolit. Et ipse  testis et omnes alii adoraverunt ibi dictos hereticos et audierunt predicationem eorum. Et sunt XV anni vel circa.

Item. In domo Willelmi de Canast iunioris vidit Bertrandum Martini et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Iordanum de Manso; et Garnier; et Poncium,  filium eius; et dictum Willelmum de Canast; et Raimundam, uxorem Bernardi Barrau ; et Na Flors, uxorem Gualhardi del Mas.  Et ipse testis et omnes alii adoraverunt ibi dictos hereticos et audierunt predicationem eorum. Et sunt XII anni vel circa.

Item. In domo Raimundi Quiderii vidit Bertrandum Martini et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis dictum Raimundum de Quiders et matrem ipsius; et Garnerium; et Compannyum Gaufredi. Et ipse testis et omnes alii adoraverunt ibi dictos hereticos et audierunt predicationem eorum.  Et fuit circa predictum tempus.

Item. Vidit propedictos duos hereticos extra villam de Manso in quodam garacho 3 terre. Et vidit  [F°12v]  ibi cum eis Willelmum Vitalis; et Willelmum de Canast iuniorem; et Gualhardum de Manso et fratrem suum Iordanum;  et quendam socium Gaufredi; et Bernardum Aychart; et Petrum Amelh; et Willelmum Moreta; et plures alios de quibus non recolit. Et ipse testis et omnes alii adoraverunt ibi dictos hereticos. Et sunt X anni vel circa.

Item. In domo de Narrica vidit Raimundum,  filium ipsius de Narrica, hereticum. Et vidit ibi P. Bernardi carnificem; et Arnaldum Maiestre; et Willelmum de la Selva; et Willelmum de Canast iuniorem. Sed ipse testis non adoravit nec vidit adorare. Et sunt IX anni vel circa.

Item. Vidit plures hereticos et Valdensespublice stantes apud Mansum. Et sunt XXV anni et amplius.

Dixit etiam quod tunc credidit hereticos esse bonos homines licet sciret quod ecclesia persequeretur eos. Et sunt XII anni quod hoc credidit et sunt VI anni quod hoc non credidit. Et audivit eos dicentes errores de matrimonium quod non valebat, de carnis resurrectione quod non erit, quod hostia sacrata quod non erat corpus Christi, sed ipse testis non credidit eis, sed bene concedebat eis hoc. Alibi non vidit hereticos nec Valdenses quod recolat. Et fuit confessus aliis inquisitoribus apud Limos quam confessione credidit esse veram sed non habuit penitentiam. Et recognovit quod male fecit quia postquam abiuravit heresim et promisit iuravit persequi hereticos, celavit, credidit, adoravit hereticos. Et abiuravit heresim et iuravit et cetera. Testes: Arnaldus prior, Sancti Saturnini; et Silvester, capellanus de Viridifolio; et frater Bernardus, inquisitor.

EnglishAnglais

Item. Year as above the third Ides of May. The sworn witness Peire Gauta senior said that he saw Pons Bolvena and his companion, heretics, in the house of Guilhem Vidal and saw there with them Arnald Donat, and the aforesaid Guilhem and his wife. The witness and everyone else adored the aforementioned heretics there. This was about 14 years ago.

Item. The witness saw Johan Cambiaire and his companion, heretics, in the house of Bernard Cap-de-Porc, and he saw there with them Bertrand de Quiders and his brother Jordan, and Raimund Alaman and Pons Dalaman, and Bernard del Mas and his brothers Galhard and Jordan, and Arnald de Rosengue and his son Guilhem de Rosengue and many others whom he did not recall. The witness and everyone else adored the aforementioned heretics there and listened to their preaching. This was about 15 years ago.

Item. In the house of Guilhem Canast junior the witness saw Bertrand Marti and his companion, heretics, and saw there with them Jordan del Mas and Garnier and his son Pons, and the aforesaid Guilhem Canast junior, and Raimunda, wife of Bernard Barrau, and Flor, wife of Galhard del Mas. The witness and everyone else adored the aforementioned heretics there and listened to their preaching. This was about 12 years ago.

Item. In the house of Raimund de Quiders the witness saw Bertrand Marti and his companion, heretics, and he saw there with them the aforesaid Raimund de Quiders and his mother, and Garnier and Companh Gaufred. The witness and everyone else adored the aforementioned heretics there and listened to their preaching. And this was the around the same period as above.

Item. The witness saw the aforesaid two heretics outside the village of Mas-Saintes-Puelles in some field, and he saw there with them Guilhem Vidal and Guilhem Canast junior and Galhard del Mas and his brother Jordan, and a certain associate Companh, and Bernard Aichart, and Peire Amelh, and Guilhem Moreta, and many others whom he did not recall. The witness and everyone else adored the aforesaid heretics there. This was about 10 years ago.

Item. In the house of na Riqua the witness saw Raimund, heretic, son of na Riqua, and he saw there P.Bernard the butcher, and Arnald Maiestre, and Guilhem de la Silva and Guilhem Canast junior, but the witness did not adore nor saw adoring, and this was about 9 years ago.

Item. The witness saw many heretics and Waldensians living openly at Mas-Saintes-Puelles, and this was 25 years ago and more.

The witness also said that he then believed the heretics to be good men although he knew the Church persecuted them. And it was 12 years ago that he believed such, and it was 6 years ago that he stopped believing such. He heard them speak the errors of marriage having no value, that there is no bodily resurrection, that the holy host is not the body of Christ, and the witness did not believe this, but conceded to them. The witness did not see heretics nor Waldensians anywhere else that he recalled. This was confessed to the inquisitors at Limoux which he believed was the truth, but did not have penance. He understood that what he did was wicked and and thereafter he abjured heresy and promised and swore to persecute the heretics whom he hid, believed, adored. He abjured heresy and swore, etc. Witnesses: Arnald, prior of Saint-Sernin; Sylvester, chaplain of Verfeil; and brother Bernard, inquisitor.