MS609-0136 : Deposition - Raimund de CausitMS609-0136 : Déposition - Raimund de Causit

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. Anno et die predictis.1Raimundus Causitz testis iuratus dixit se vidisse apud Mansum iuxta capellam beati michaelisBertrandum Martini et socium suum, hereticos, de nocte et vidit ibi cum eis Petrum Gauta seniorem; Raimundum den Amiel; Willelmum Moreta; Arnaldum Godalh; Gualhardum de Manso; Willelmum Vitalis; Raimundum Bartholomeum; et Petrum de Sancto Andrea; et alios de quibus non recordatur.  Et omnes et ipse testis adoraverunt ibi dictos hereticos et audierunt predicationes eorum et pacem acceperunt ab eis. Et sunt XI vel XII  anni.

Item. Vidit apud Mansum in domo Petri de Sancto Andrea qui alio nomine dicitur Cap de Porc Poncium Bolvena et socium eius, hereticos. Et vidit ibi cum eis Iordanum de Manso senem; et Raimundum Gauta del Pla; et dictum Petrum de Sancto Andrea et Susannam,  uxorem eius. Et omnes et ipse testis adoraverunt ibi dictos hereticos et audierunt predicationem eorum. Et sunt X anni vel circa.

Item. Dixit se vidisse apud Mansum in domo Bernardi de Sancto Andrea Iohannem Cambitorem et socium eius, hereticos. Et vidit ibi cum eis Bernardum de Manso, [F°10v]   militem; et Petrum Gauta seniorem; et Raimundum den Amielh; et Stephanum de Rozenge; et Arnaldum Godalh; et dictum Bernardum de Sancto Andrea et Petronam uxorem eius; et alios de quibus non recordatur. Et omnes et ipse testis adoraverunt ibi dictos hereticos et audierunt predicationem eorum et pacem acceperunt ab eis. Et sunt XII anni vel circa.

Item. Vidit apud Mansum Bertrandum Martini et socium eius, hereticos, in domo Bernardi de Quiders . Et vidit ibi cum eis Bertrandum de Quiders;  et Bernardum de Quiders, fratrem eius; et Raimundum Bartholomeum; et Willelmum Moreta; et Raimundum den Amielh; et  Arnaldum Godalh; et Willelmum Vitalem; et Poncium Rainardi; et alios de quibus non recordatur. Et omnes et ipse testis adoraverunt ibi dictos hereticos et audierunt predicationem eorum. Et sunt XIII anni vel circa.

Item. Vidit apud Mansum in domo Willelmi Vitalis Poncium Bolvena et socium eius, hereticos. Et vidit ibi cum eis dictum Willelmum Vitalis et Seguram, uxorem eius; et Arnaldum Godalh; et Guarnerium seniorem. Et ipse testis adoravit ibi dictos hereticos et audivit predicationes eorum. Et sunt VIII anni vel circa.

Item. vidit hereticosstantes publice apud Mansum sec non adoravit eos. Et sunt XXXVI anni et amplius. Alibi nunquam vidit hereticos.

Item. Dixit se credidisse esse bonos homines et habere bonam fidem et esse veraces et amicos Dei et posse salvari per ipsos. Et audivit hereticos loquentes quod Deus non fecerat visibilia, et quod baptismus aque nichil valet, et quod hostia sacrata super altare non est corpus Christi, et quod in matrimonio non est salus, et quod mortui non resurgent. Et ipse testis credidit sicut ipsi dicebant et sunt XXII anni quod primo credidit hereticos esse bonos et sunt VIII anni quod non credidit. Et fuit confessus fratri Ferrario apud Limosum et postea non vidit hereticos. Et abiuravit heresim et iuravit, et cetera. Testis predicti.

EnglishAnglais

Item. Year and day stated above. The sworn witness Raimund de Causit said he saw Bertrand Marti and his companion, heretics, at Mas-Saintes-Puelles next to the Chapel of Blessed Michel at night, and the witness saw there with them Peire Gauta senior, Raimund Amelh, Guilhem Moreta, Arnald Godalh, Galhard del Mas, Guilhem Vidal, Raimund Bartholomie, and Peire de Saint-Andrea and others that he did not recall. Everyone and the witness adored the aforesaid heretics there and they listened to their preaching and accepted blessings of peace from them. This was 11 or 12 years ago.

Item. The witness saw at Mas-Saintes-Puelles Pons Bolvena and his companion, heretics, in the house of Peire Saint-Andrea - called elsewhere by the name Cap-de-Porc - and the witness saw there with them Jordan del Mas, Raimund Gauta del Pla and the aforesaid Peire de Saint-Andrea and his wife Susanna. Everyone and the witness adored the aforesaid heretics there and they listened to their preaching. This was about 10 years ago.

Item. The witness said he saw Johan Cambiaire and his companion, heretics, at Mas-Saintes-Puelles in the house of Bernard de Saint-Andrea, and the witness saw there with them Bernard del Mas, knight, Peire Gauta senior, Raimund Amelh, Esteve de Rosengue, Arnald Godalh, and the aforesaid Bernard de Saint-Andrea and his wife Perona, and others the witness did not remember. Everyone and the witness adored the aforementioned heretics there and they listened to their preaching and accepted their blessings of peace. This was about 12 years ago.

Item. The witness saw Bertrand Marti and his companion, heretics, at Mas-Saintes-Puelles in the house of Bernard de Quiders, and the witness saw there with them Bertrand de Quiders and his brother Bernard de Quiders, and Raimund Bartholomie, Guilhem Moreta, Raimund Amelh, Arnald Godalh, Guilhem Vidal, and Pons Rainart and others the witness did not recall. Everyone and the witness adored the aforesaid heretics there and they listened to their preaching. This was about 13 years ago.

Item. The witness saw Pons Bolvena and his companion, heretics, at Mas-Saintes-Puelles in the house of Guilhem Vidal and the witness saw there with them the aforesaid Guilhem Vitalis and his wife Segura, Arnald Godalh, and Garnier senior. The witness adored the aforesaid heretics there and listened to their preaching. This was about 8 years ago.

Item. The witness saw heretics living openly at Mas-Saintes-Puelles but he did not adore them and this was 36 years ago and more. Thereafter he has not seen heretics.

Item. The witness said he believed the heretics to be good men, to have good faith, to be true, friends of God, and one could be saved by them. The witness heard heretics say that God did not create visible things, that baptism by water is worth nothing, the holy host upon the altar is not the body of Christ, there is no salvation in marriage, and the dead will not rise again, and the witness believed that which they said. And it was 22 years ago that he first believed the heretics to be good, and it was 8 years ago that he ceased believing. And this was confessed to brother Ferrier at Limoux and the witness has not seen heretics since. The witness abjured heresy and swore, etc. Witnesses: as stated above.