MS609-0006 : Deposition - Pons RainartMS609-0006 : Déposition - Pons Rainart

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. Anno et die quo supra.1Poncius Rainardi testis iuratus dixit quod vidit in domo Peire de Sancto Andrea Iohannem Cambitorem et socium eius, hereticos. Et vidit ibi cum eis Willelmum Vital; Bernardum, dominum del Mas; Arnaldum de Rozengue; Raimundum de Causit; et plures alios de quibus non recolit. Et omnes et ipse testis adoravit ibi dictos hereticos. Et sunt XIIII anni vel circa.

Item. Vidit Willelmum Vital de Gibel et socium eius, hereticos, in loco qui dicitur lo Radel. Et vidit ibi cum eis Poncium Guarner; Guallardum Amelh; Arnaldum Godal; Poncium Gran; Poncium Gauta; et plures alios de quibus non recolit. Et omnes et ipse testis adoravit ibi dictos hereticos. Et sunt VII anni vel circa.

Item. Vidit in domo Willelmi Vital Bertrandum Marti et socium eius, hereticos. Et vidit ibi cum eis ipsum Willelmum Vital et uxor eius. Et ipse testis adoravit ibi dictos hereticos et vidit alios adoraverunt. Et sunt XII anni vel circa.

Item. Vidit in domo ipsius testisP. Bonet, sororium ipsius testis, et socium eius, hereticos. Et vidit ibi cum eis Willelmum Vital et Raimundam, uxor ipsius testis, sororem dicti P. Bonet, hereticam. Et ipse testis et alii adoraverunt dictos hereticos. Et sunt VIII anni vel circa.

Item. Vidit in domo de Na Camona Rixenz et sociam eius, hereticas, et vidit ibi cum eis dictam Camonam sed non adoravit ibi dictasa hereticas, nec vidit alios adorare. Et sunt VII anni vel circa.

Item. Vidit in domo Bernardi de Quiders Bertrandum Marti et socium eius, hereticos. Et vidit ibi cum eis Raimundum de Causit; Willelmum Vital; et Arnaldum Godalh; et ipsum Bernardum de Quiders.  Et omnes et ipse testis adoraverunt ibi dictos hereticos. Alibi non vidit hereticos quod recolat.

Item. Dixit quod credidit hereticos esse bonos et habere bonam fidem et esse veraces et amicos Dei.Et audivit hereticos dicentes quod Deus non fecerat visibilia, et quod hostia sacrata non est corpus Christi, et quod baptismus aqua nichil valet, et quod in matrimonio non est salus.Et ipse testis credidit sicut ipsi  dicebant. Et sunt XIII anni quod primo credidit hereticoset sunt VI anni ultimo dimisit. Et fuit confessus fratri Ferrario sed non habuit ab ipso penitentiam. Et postea non vidit hereticos vel hereticas.

Item. Vidit in domo Petri de Sancto Andrea  Donatum et socium eius, hereticos, et vidit cum eisbPetrum de Sancto Andrea; et Na Matenz; et Petrum Fabri, filium dicte Mateuz .  Sed non adoravit nec vidit adorare. Et abiuravit heresim et iuravit et cetera. Testes: predicti.2

EnglishAnglais

Item. Year and day as above, the sworn witness Pons Rainard said that he saw Johan Cambiaire and his companions, heretics, in the house of Peire de Sancto Andrea, and saw with them Guilhem Vidal, Bernard lord of Mas-Saintes-Puelles, Arnald de Rosengue, B. de Causit and many others he did not recall. And the witness and everyone else adored said heretics. This was about 14 years ago.

Item. The witness saw Guilhem Vitalis de Gibel and his companions, heretics, in a place called Lo Radel, and he saw there with them Pons Garnier, Guallard Amelh, Arnald Godalh, Pons Gran, Pons Gauta and many others he did not recall, and the witness and everyone else adored said heretics there. This was about 7 years ago.

Item. The witness saw Bertrand Marti and his companions, heretics, in the house of Guilhem Vidal, and saw there with them the aforesaid Camona, and the aforesaid Guilhem Vidal and his wife. The witness adored said heretics and he saw the others adore. This was about 12 years ago.

Item. The witness saw in his own house the witness' sister-in-law P. Bonet and her companions, heretics, and saw there with them Guilhem Vidal and the witness' wife Raimunda, sister of P. Bonet, heretic, and the witness and everyone else adored said heretics. This was about 8 years ago.

Item. The witness saw Rixen and her companion, heretics, in the house of Na Camona, and he saw there with them aforesaid Na Camona but he did not adore them nor did he see the others adore. This was about 7 years ago.

Item. The witness saw Bertrand Marti and heretic companions in the house of Bernard de Quiders and saw there with them Raimund de Causit, Guilhem Vidal and Arnald Godalh and Bernard de Quiders himself, and the witness and everyone else adored said heretics. He did not see the heretics elsewhere that he recalled.

Item. The witness said that he believed the heretics to be good, had good faith, were true, and were friends of God. He heard heretics say that God did not make visible things and that the holy host is not the body of Christ and that baptism by water does nothing and that marriage does not save one and the witness believed what they said. It was 14 years ago that he first believed the heretics and it was 6 years ago that he left [the belief]. This was confessed to brother Ferrier but no penance was given and since then he has not seen heretics.

Item. The witness saw Donat and his companions, heretics, in the house of Peire de Saint Andrea and saw there with them Peire de Saint Andrea and Na Mateus and Pons Faure son of said Na Mateus, but he did not adore them nor did he see them adore. He abjured heresy and swore, etc. Witnesses: as stated before.