Compare Document Events

Enter Segment IDs (separated by space, without punctuation):
Comparison of segments: MS609-0450-4 MS609-0466-1 MS609-0478-1 MS609-0478-6 MS609-0486-5 MS609-0487-1 MS609-0555-1 MS609-0573-1 MS609-0611-5 MS609-3751-1
(Correspondence IDs: MS609-0450-4)
  • Document : MS 609 (41r-41v)
  • Date: 1245-12-19
  • Type: confessio
  • Event date: 1240
Segment: MS609-0611-5
Item. Dixit quod vidit apud Sanctum Martinum in domo Ramundi Jocleratoris Guillelmam d’en Raimundi Faure et sociam ejus, hereticas. Et vidit ibi ipsum Ramundum Joclatorem; et Ramundum, filium dicti Ramundi; et Ramundam, filiam dicti Ramundi. Et tunc ipsa testis et Raimundus Jocglar junior, qui manet apud Montem Pessulanum, et Ramunda, soror dicti Ramundi, adoraverunt ibi predictos hereticos. Set non vidit Raimundum Jocglar seniorem predictos hereticos adorare. Et sunt Ve anni vel circa. Et ipsa testis misit pluries dictis hereticis panem et vinum et plura alia.
  • Document : MS 609 (38r)
  • Date: 1245-07-03
  • Type: confessio
  • Event date: 1241
Segment: MS609-0573-1
Item. Anno et die predictis. Ramundus Jocglar testis juratus dixit quod in domo ipsius testis vidit Willelmam de Campo Longo et sociam suam, hereticas, et vidit cum eis Ysarnum de Gibel, qui adduxit eas ibi; et Andreuam, uxorem ipsius Ysarni; et Willelmum de Gozencs; et Aymengardam, uxorem ipsius Willelmi de Gozencs; et Bernardum Arezat, spurium; et Ramundum de Planha; et Willelmum Fabri et Stephanum Fabri, fratres; et Petrum Arnaldi; et Bernardam, uxorem quondam Willelmi de Sancto Martino, que modo est coniugata apud Bordas; et Ramundum Jocglar, patrem ipsius testis; et Ramundam, sororem ipsius testis. Et dictas hereticas steterunt in domo ipsius testis et patris sui per unam diem et duas noctes. Et ipse testis et dictis Willelmus de Gozencs; et Willelmus Fabri et Stephanus, fratre ipsius Willelmi Fabri; adoraverunt dictas hereticas set non vidit adorare alios. Et sunt IIIIor anni vel circa. Alibi non vidit hereticos nisi captos nunquam nec credidit unquam nec adoravit nec eorum predicationem audivit nec dedit nec misit nec duxit.
  • Document : MS 609 (32v)
  • Date: 1245-05-30
  • Type: confessio
  • Event date: 1242
Segment: MS609-0466-1
Item. Anno et die quo supra. Raimund Joglar testis juratus dixit quod dum ipse iret ad locum qui dicitur la Peira prope Bellum Podium, dimisit Ramundam, filiamsuam, et Ramundum, filium suum, in domo sua. Et dum ipse rediret ad domum suam invenit Willelmam uxorem Ramundi Fabri de Campo Longo et sociam suam, hereticas. Et tunc ipse testis quesivit ad dicto filio suo et filia quis misit ibi illas hereticas. Et dicta Ramunda filia dicti testis respondit quod Ysarnus de Gibel introduxerat ibi dictas hereticas, et promiserat dicte Ramunde, filie ipsius testis, si dimitteret eas stare in dicta domo quod ipse faceret sibi magnum bonum. Et tunc ipse testis nimia ira pervictus verberavit filiam suam et ejescit eam de domo nudam, sine omni veste. Et dum ipse percuteret filiam suam. Venit ibi Ysarnus de Giber et uxor ejus Andrivua et comminati furerent ipsi testi et extraxerunt dictas hereticas de domo et duxerunt eas ad domum suam. Et tunc dicta filia fecit se hereticam et postea non vidit ipsam, set audivit dici quod conversa est. Set non adoravit ibi dictas hereticas nec vidit adorare. Et sunt III anni vel circa.
  • Document : MS 609 (187v)
  • Date: 1246-06-16
  • Type: confessio
  • Event date:
Segment: MS609-3751-1
Anno quo supra XVI Kalendas Julii. Fabrissa, uxor Ramundi Vilaudi, requisita ut supra, testis jurata dixit quod nunquam vidit hereticos nec Valdenses nec credidit nec adoravit nec dedit nec misit nec eorum predicationem audivit nec recepit pace ab hereticos nec ab libro eorum.
  • Document : MS 609 (34r)
  • Date: 1245-06-03
  • Type: confessio
  • Event date: 1239
Segment: MS609-0478-1
Item. Anno quo supra III Nonas Junii. Stephanus Fabri testis juratus dixit, addendo confesse sue, quod vidit in domo Ramundi Joglar Willelmam de Campo Longo et sociam suam, hereticas. Et vidit ibi Bernardum Arrezat juniorem; et Petrum Arnaldi; et Ramundum Jocglar iuniorem; et Ramundam, filiam dicti Ramundi Jocglar; et Ramundum de Planha. Et ipse testis et omnes alii adoraverunt ibi dictas hereticas ter flexis genibus dicendo, “Benedicite bone mulieres, orate Deum pro nobis.” Et sunt VI anni vel circa.
  • Document : MS 609 (34r)
  • Date: 1245-06-03
  • Type: confessio
  • Event date: 1239
Segment: MS609-0478-6
Item. Vidit in domo Ramundi Jocglar Willelmam de Campo Longo et sociam ejus, hereticas. Et vidit ibi cum eis Willelmum de Gazencs et Esmengart Germana, uxorem dicti Willelmi. Et ipse testis adoravit ibi dictas hereticas et vidit ibi alios adoraverunt. Et sunt VI anni vel circa.
  • Document : MS 609 (30v-31r)
  • Date: 1245-05-30
  • Type: confessio
  • Event date: 1240
Segment: MS609-0450-4
Item. Vidit Willelmam, uxorem Ramundi Fabri, et sociam suam, hereticas, in domo Ramundi Joglar. Et vidit ibi Ramundum, filium dicti Ramundi Joglar; et Ramundam, filiam dicti Ramundi; et ipsum Raimundum. Et ipse testis adoravit ibi dictas hereticas ter flexis genibus dicendo, “Benedicite bone mulieres, orate Deum pro nobis.” Set non vidit alios adorare. Et fuit eodem tempore.
  • Document : MS 609 (34v)
  • Date: 1245-06-07
  • Type: confessio
  • Event date: 1239
Segment: MS609-0487-1
Item. Anno et die [quo] supra. Petrus Arnaldi testis juratus dixit quod vidit in domo Ramundi Jocglar Willelmam de Campo Longo et sociam suam, hereticas. Et vidit ibi cum eis Willelmum Fabri, Teisseire; Stephanum Fabri; Bernardum Arrezad juniorem; Ramundum de Planha; et Raimundum Joclaretorem; et filium Ramundum Joculatoris juniorem; et Ramundam, sororem dicti Ramundi. Et ipse testis et omnes alii adoraverunt ibi dictas hereticas et biberunt cum eis. Et sunt VI anni vel circa.
  • Document : MS 609 (34v)
  • Date: 1245-06-07
  • Type: confessio
  • Event date: 1239
Segment: MS609-0486-5
Item. In domo Ramundi Jocglar vidit Willelmam de Campo Longo et sociam [suam] , hereticas. Et vidit ibi cum eis Petrum Arnaldi; Ramundum de Planha; Bernardum Arrezat, spurium Bernardi Mir Arrezat; Raimundi Jocglar, filium dicti Raimundi; et sororem dicti Ramundi, Ramundam. Et omnes et ipse testis adoraverunt predictas hereticas. Et sunt VI anni. Et abjuravit et juravit et cetera. Testes: predicti.
  • Document : MS 609 (37r)
  • Date: 1245-06-19
  • Type: confessio
  • Event date: 1238
Segment: MS609-0555-1
Item. Anno et die quo supra. Raimundus de Planha testis juratus dixit quod vidit in domo Ramundi Jocglar Willelma de Campo Longo et sociam sua, hereticas. Et vidit ibi cum Willelmum Fabri et Stephanum Fabri, fratres; Petrum Arnaldi; Bernardum Arezad juniorem; et Ramundi Jocglar iunorem. Set non adoravit nec vidit [adorare] quod recolat. Et sunt VII anni vel circa. Alibi non vidit hereticos nec credidit nec adoravit nec aliquid dedit nec misit nec eorum predicationem audivit. Et fuit confessus aliis inquisitoribus.
Data © Jean-Paul Rehr
Powered by