Compare Document Events
Enter Segment IDs (separated by space, without punctuation):
Comparison of segments: MS609-0463-1 MS609-0467-1 MS609-0471-2 MS609-0472-1 MS609-0474-2 MS609-0486-1 MS609-0501-1 MS609-0585-1 MS609-0607-1 MS609-3750-5
(Correspondence IDs: MS609-0467-1)
|
Segment: MS609-0607-1
Anno quo supra Kalendas Decembris.
Poncius Porquer testis juratus dixit quod vidit apud Sanctum Martinum in
domo Ysarni de Gibel
Arnaldum de Prato et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Ramundum Leza; Willelmum
Forc; Petrum
Folc; Petrum de Camis; Stephanum de Fendelha; Willelmum
Faure; Johannem de Cabrigas; Bernardum Martini Picos; Bernardum Alzeu; et
dictum Ysarnum de Gibel et Andravam, uxorem ejus; et Willelmum de Gozansc. Et omnes
et ipse testis adoraverunt ibi dictos hereticos et audierunt predicationem eorum et pacem acceperunt ab eisdem. Et sunt XII anni vel circa.
|
|
Segment: MS609-0471-2
Item. Dixit quod vidit in domo Ysarni
de Gibel
Bertrandum Marti et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Willelmum
Fort; Ramundum de Lera;
Petrum
Folcs; Johannem Caligras;
Willelmum
Faure, tesseire; Poncium Porqueri; et plures alios de quibus non recolit. Et ipse testis et omnes alii adoraverunt ibi dictos hereticos et audierunt predicationem eorum. Et sunt XII anni vel circa.
|
|
Segment: MS609-0472-1
Item. Anno et die quo supra.
Willelmus
Forz testis juratus dixit quod vidit Bertrandum Marti et socium ejus hereticos in domo Hysarni de Gibel. Et vidit
ibi cum eis Willelmum de Gozencs; Petrum
Folcs; Ramundum de Lera; et
Johannem Cabigras. Et ipse testis et omnes alii adoraverunt ibi dictos hereticos flexis genibus ter dicendo,
“Benedicite boni homines, orate Deum pro
nobis.”
Et sunt XII anni vel circa.
|
|
Segment: MS609-0467-1
Item. Anno et die quo supra.
Petrus
Folc testis juratus dixit quod vidit in domo Ysarni de Gibel
Bertrandum Martini et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis ipsum Ysarnum
de Gibel; Ramundum de Lera; Petrum de Camis; Willelmum
Forz; Johannem Cabgas; et plures alios de quibus non recolit. Set non adoravit nec vidit adorare. Et sunt XII anni vel circa.
|
|
Segment: MS609-3750-5
Item dixit quod apud Podium Laurencii in domo d’en Romenx vidit duos hereticos
quorum nomina ignorat. Et vidit ibi cum eis Sichardum, dominum de Podio Laurencii; et Guausbertum de Podio Laurencii, milites; et Ramundum
Paders; et Ademarum de Vilanova. Set ipse testis non adoravit nec vidit adorare nec audivit predicationem eorum. Et sunt XXII anni vel circa.
|
|
Segment: MS609-0463-1
Item. Anno et die quo supra.
Peire de Comas senior testis juratus dixit quod vidit duos hereticos quas non
novit
in domo Hysarni de Gibel. Et vidit ibi cum eis Petrum
Folcs; Poncium Porquer; et ipsum Zsarnum de Gibel et uxorem ejusdem
Ysarni; Bernardum Alzeu; Bernardum
Marti et Bernardum, filium ejus. Set non adoravit nec vidit adorare. Et sunt XII anni vel circa.
|
|
Segment: MS609-0474-2
Item. Vidit
in domo Ysarni de Gibel
duos hereticos nomina quorum ignorat. Et vidit ibi cum eis
Willelmum Fors;
Petrum Folcs;
Poncium Porquer;
Stephanum de Fendelha; et ipsum
Ysarnum de Gibel et
uxorem ejus, que combusta fuit apud Tholosam. Et
ipse testis et omnes alii adoraverunt ibi dictos hereticos.
Et sunt X anni vel circa.
Et dictus testis dedit dictis hereticis unam lagenam plenam vini.
|
|
Segment: MS609-0501-1
Item. Anno et die quo supra.
Johannes Cabrigas testis juratus dixit quod vidit Bertrandum Marti et socium suum, hereticos, in domo Ysarni de Gibel. Et vidit ibi cum eis ipsum Ysarnum et Andruvam, uxorum dicti Ysarni; Bernard Jorda; Bernardum Marti; Stephanum de Fendehla; Petrum Folc. Et ipse testis et omnes alii audierunt predicationem eorum ibi et adoraverunt eos ter flexis genibus dicendo,
“Benedicite, bonos homines, orate Deum pro nobis.”
Et sunt XII anni vel circa.
|
|
Segment: MS609-0486-1
Item. Anno et die quo supra.
Willelmus Fabri testis juratus dixit quod vidit Bertrandum Marti et socium suum, hereticos, in domo Ysarni de Gibel. Et vidit ibi cum eis Bernardum Marti; Poncium Porquer; Ysarnum de Gibel; Bernardum Alzeu; Bernardum
Jorda; et Andrianam, uxorem dicti Ysarni de Gibel. Et ipse testis et omnes alii
audiverunt predictos hereticos ibi et adoraverunt eos. Et sunt XI anni vel circa.
|
|
Segment: MS609-0585-1
Item. Anno et die quo supra.
Arnaldus Andrie testis juratus dixit quod in domo Ysarni de Gibel vidit Bertrandum Martini et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Willelmus de Leza; et Petrum Folcs; et Poncium Porquerii; et
Willelmum Fabri ;et Johannem Cabagas; et Petrum de Camis; et
Petrum Ghalhardi; et ipsum Ysarnum, dominum domus; et Andriavam, uxorem ipsius Ysarni. Et omnes et ipse testis audiverunt predicationem dictorum et adoraverunt eos. Et sunt VII anni vel circa.
|