Compare Document EventsComparer les evenements des documents

Enter Segment IDs (separated by space, without punctuation): Saisir les Segment IDs (séparés par les espaces, sans ponctuation) :
Comparison of segments Comparaison des segments MS609-0006-8 MS609-0419-5 MS609-0421-5 MS609-0613-4
  • DocumentDocument: MS 609, 1v
  • Document DateDate de document: 1245-05-27
  • TypeGenre: depositiondéposition
  • DeponentDéposant(e): Pons RainartPons Rainart
  • Event DateDate d'événement:
Segment: MS609-0006-8
Item. Vidit in domo Petri de Sancto Andrea Donatum et socium eius, hereticos, et vidit cum eis Petrum de Sancto Andrea; et Na Matenz; et Petrum Fabri, filium dicte Mateuz.  Set non adoravit nec vidit adorare. Et abiuravit heresim et iuravit et cetera. Testes: predicti.
Segment: MS609-0419-5
Dixit etiam quod propedicti heretici predicaverunt dictum Poncium , fratrem ipsius testis, quod se redderet eis et docerent eum et facerent bonum clericum. Et tunc dictus Poncius  venit postea ad domum Petri Cap de Porci ad dictos hereticos et voluit fieri hereticus. Et dicta Mateuz,  mater ipsius testis, venit ad domum dictam ubi erant dicti heretici et extraxit inde dictum Petrum , fratrem ipsius testis, per capillos. Et fuit eodem tempore.
  • DocumentDocument: MS 609, 29r-29v
  • Document DateDate de document: 1246-03-13
  • TypeGenre: depositiondéposition
  • DeponentDéposant(e): na Mateus Faurena Mateus Faure
  • Event DateDate d'événement: 1239
Segment: MS609-0421-5
Dixit etiam quod cum dicti heretici predicassent dictum Petrum   filium ipsius testis et idem Petrus ivit quadam die ad domum Petri Cap de Porc ubi erant dicti heretici, et voluit fieri hereticus. Et tunc ipsa testis cum Poncio Raynardi qui associavit ipsam testem venerunt ad dictam domum ubi erant heretici prefati et extraxit inde filium suum per capillos. Et fuit eodem tempore.
Segment: MS609-0613-4
Item. Vidit apud Mansum in domo Petri Capud Porci Donatum et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis  Susannam, uxorem dicti Peire Capud Porci , et Petrum Capud Porci predictum qui adduxit ipsum testem ibi. Et dum heretici rogarent  ipsum testem et monerent quod recederet cum eis et facerent instrui ad litteras et redarguerent ipsum testem quia custodiebat boves ipse testis noluit recedere cum hereticos predictos. Et interim dicta Mateuz, mater ipsius testis, et Poncius Rainardi venerunt ibi et tunc dicta  mater ipsem testis extraxit inde ipsus testem per capillos verberando. Sed ipse testis non adoravit dictos hereticos nec vidit alios adorare. Et fuit eodem tempore.
Data © Jean-Paul Rehr
Powered byPropulsé par