Compare Document Events
Enter Segment IDs (separated by space, without punctuation):
Comparison of segments: MS609-0478-4 MS609-0609-1
(Correspondence IDs: MS609-0478-4)
|
Segment: MS609-0478-4
Dixit etiam et addidit confessioni sue quod vidit Willelmam de
Campo Longo et sociam ejus, hereticas, in domo Fabrisse Porquere. Et
vidit ibi cum eis ipsam Fabrissam et Veziadam, filiam dicte Fabrisse; et Arnaldum de la Nausa; et Ramundam, uxorem
ejus. Et ipse testis adoravit ibi dictas hereticas et vidit ibi alios adoraverunt. Et sunt V anni vel circa.
|
|
Segment: MS609-0609-1
Anno quo supra
Nonas Decembris.
Fabrissa Porquer testis jurata dixit quod vidit in domo ipsius
testis
Willelmam de Camp Long et sociam suam, hereticas, et vidit ibi cum eis Stephanum Fabri et Bernardum
Alzeu et Andrianam
que adduxit ibi dictas hereticas set ipsa testis non adoravit nec vidit adorare. Et fuerunt ibi per duas noctes. Et sunt III anni vel circa.
Et abjuravit heresim et juravit et cetera. Testes: Arnaldus, prior [Sancti]
Saturnini; Alegre, capellanus de Rocavidal; et frater Bernardus de Caucio, inquisitor.
Et fuit confessa apud Saysac fratribus inquisitoribus.
|