Compare Document Events

Enter Segment IDs (separated by space, without punctuation):
Comparison of segments: MS609-0453-7 MS609-0454-2 MS609-0470-4 MS609-0485-2 MS609-0564-2 MS609-0575-4 MS609-0586-2 MS609-0589-3 MS609-0601-2
(Correspondence IDs: MS609-0453-7)
  • Document : MS 609 (37r-37v)
  • Date: 1245-06-19
  • Type: confessio
  • Event date: 1241
Segment: MS609-0564-2
Item. Dixit quod Bernardus Alzeuz rogavit ipsum testem quod associaret eum. Quod et fecit. Et vidit ibi cum dicto Bernardo Alzeu; Petrum Fabri, Stephanum Fabri, fratres; Ramundum Folquet; et Poncium Traver; Raimundum Forner et Arnaldum Fornier; Petrus Gualhart; et Arnaldum Velh; Petrus Azals; Bernard Martini; Jordanum HugoneYsarnum de Gibel; Petrum de Camps; et Arnaldum de la Nausa. Et tunc omnes predicti iverunt cum dicto Bernardo Alzeu usque ad Sanctum Papolum et volebant manulevare duos hereticos quos abbas de Sancto Papulo ceperat. Set non potuerunt tunc manulevare dictos hereticos. Et sunt IIIIor anni vel circa.
  • Document : MS 609 (38r)
  • Date: 1245-07-03
  • Type: confessio
  • Event date: 1241
Segment: MS609-0575-4
Item. Dixit quod fuit rogatus ipsi testi Ramundo Fornerii ad associarent ipsum. Quod et fecit ipse testis. Et ipse Ramundus Fornerii noluit revelare ipse testis quod volebat ipsum quousque fuerunt apud Sanctum Papulum. Et postea dixit quod ipse Ramundus Fornerii ipsi testi quod volebant hereticos liberare qui erant capti apud Sanctum Papulum. Et statim ipse testis cum audivit rediit solus et noluit interesse. Et sunt IIIIor anni vel circa.
  • Document : MS 609 (40r)
  • Date: 1245-11-25
  • Type: confessio
  • Event date: 1241
Segment: MS609-0601-2
Item. Dixit quod cum heretici essent capti apud Sanctum Papulum, Hysarnus de Gibel duxit ipsum testem apud Sanctum Papulum de nocte cum armis et Arnaldum Velh; et Willelmum Arnaldi; et Stephanum Faure; et Petrum Galhardi; et Petrum Faure de Collo; et Ramundum Folquet; et Petrum de Camis; et Ramundum de Veresilho. Set ipse testis nescivit qua de causa dictus Ysarnus de Gibel adduxerat ipsum testem ibi, set audivit dici quod dictus Ysarnus et quidam homines de Exilio et de Beceda volebant redimere et liberare dictos hereticos. Et sunt IIIIor anni et amplius.
  • Document : MS 609 (39r-39v)
  • Date: 1245-07-05
  • Type: confessio
  • Event date: 1241
Segment: MS609-0589-3
Item. Dixit quod ipse testis fuit cum dicto Bernardo Alzeu et cum pluribus aliis apud Sanctum Papulum quando volebant liberare duos hereticos quos abbas Sancti Paupuli ceperat. Et sunt quatuor anni vel circa.
  • Document : MS 609 (33r)
  • Date: 1245-05-31
  • Type: confessio
  • Event date:
Segment: MS609-0470-4
Item. Dixit quod Bernardum Alzeus rogavit ipsum testem et Ysarnum de Gibel; et Willelmum Arnaldi; Arnaldum Forner, et Ramundum, fratres; Petrum Galhart; Petrum Faure; Poncium Traver; Arnaldum Velh; et Petrum Folcs; et plures alios quod irent cum eis apud Sanctum Papulum quia volebant manulevare de abbate de Sancto Papulo duos hereticos quos abbas ceperat. Et non potuit illud factum perpetrare.
  • Document : MS 609 (31r-31v)
  • Date: 1245-05-30
  • Type: confessio
  • Event date:
Segment: MS609-0453-7
Dixit etiam quod ipse ivit apud Sanctum Papolum cum Hysarno de Gibel; et Bernardo Alzeu; Arnaldo Forner; et Raimundo Forner; et Petro Fabri, fratre ipsius testis; et Jordano Ugole; et pluribus aliis usque ad X et VIII, in universo cum armis. Set ipse testis non ivit cum predictis pro salvandis hereticis. Et abjuravit heresim et juravit et cetera. Testes: Arnaldus, prior Sancti Saturnini; Arnaldus Cerda; Petrus Fresapa; et frater Bernardus, inquisitor.
  • Document : MS 609 (34v)
  • Date: 1245-06-07
  • Type: confessio
  • Event date:
Segment: MS609-0485-2
Item. Dixit quod Bernardus  Alzeus rogavit ipsius testis quod associaret eum parum. Quod et fecit. Et vidit Petrum Fabri; et Stephanum Fabri; Jordanum Hugoles; Arnaldum  Velh; Petrum Galhart; et plures alios de quibus non recolit. Et omnes associaverunt dictum Bernardum Alzeu usque ad Sanctum Papulum. Requisitus quare iverunt omnes predicti apud Sanctum Papulum. Respondit quod audivit dici quod dictus Bernardus Alzeus volebat manulevare duos hereticos quos abbas de Sancto Papulo ceperat, set ipse testis nesciebat. Predicta fuit confessus fratri Ferrario, inquisitori apud Saysac et est annus. Et abjuravit heresim et juravit. Testis: predicti.
  • Document : MS 609 (31v)
  • Date: 1245-05-30
  • Type: confessio
  • Event date: 1237
Segment: MS609-0454-2
Item. Dixit quod abbas de Sancto Papulo ceperat duos hereticos et Arnaldus de la Nauza volebat manulevare dictos hereticos. Et rogavit ipsum testim et Arnaldum Fornier et Ramundum Fornier, fratres; et Ramundum de Vitarelh; Petrum Aio; Bernardum Alzeus; Jordanum HugoleYsarnum de Gibel; et Petrum de Canast; Stephanum Faure, fratrem ipsius testis; Petrum Galhart; quod irent cum eo ad abbatem de Sancto Papulo et manulevarent hereticos. Et dictus Arnaldus de la Nauza dixit quod dictus abbas promiserat ei quod redderet sibi dictos hereticos pro mille solidis tholosanis. Et Bernardus Alzeus et Ysarnus de Gibel portabant illos denarios. Set non potuerunt dictos hereticos manulevare. Et sunt anni VIIIor vel circa.
  • Document : MS 609 (39r)
  • Date: 1245-07-05
  • Type: confessio
  • Event date: 1241
Segment: MS609-0586-2
Item. Dixit quod ipse testis fuit cum Bernardo Alzeu et cum multis aliis de Sancto Martino apud Sanctum Papulum quando volebant deliberare duos hereticos quos abbas de Sancto Papulo ceperat. Et sunt IIIIor anni vel circa.
Data © Jean-Paul Rehr
Powered by