Compare Document Events

Enter Segment IDs (separated by space, without punctuation):
Comparison of segments: MS609-0450-1 MS609-0569-1
(Correspondence IDs: MS609-0450-1)
  • Document : MS 609 (30v-31r)
  • Date: 1245-05-30
  • Type: confessio
  • Event date: 1225
Segment: MS609-0450-1
Item. Anno quo supra IIIo Kalendas Junii. Willelmus de Guzencs testis juratus dixit quod stetit cum Dulcia, uxore Poncii de Gozensc, avunculi sui, et sociis suis, hereticabus, per Ve annos. Et comedebat et bibebat et iacebat cum dictis hereticabus. Et vidit ibi cum eis Petrum de Gozensz, filium dicte Dulcie; et Poncium de Gozensc, maritum dicte heretice; et Poncium Barta, servientem dicti Poncii; et Amadam, uxorem Petri de Gozensc, filii dicte heretice . Et ipse testis pluries adoravit dictas hereticas et vidit alios adoraverunt. Et sunt XX anni vel circa. Predicta fuit confessus fratri Willelmo Arnaldi, inquisitore, apud Castrum Novum d’Arri.
  • Document : MS 609 (37v)
  • Date: 1245-07-03
  • Type: confessio
  • Event date: 1228
Segment: MS609-0569-1
Item. Anno et die predictis. Amada, uxor Petri de Guzensc, testis jurata dixit quod in domo mariti ipsius testus vidit Dulciam, socrum ipsiustestus, et Bernardam, nepotem ipsius Dulcie, hereticas, publice manentes. Et stetit ipsa testis cum dictas hereticabus bene per Ve annos et adoravit eas pluries. Et postea vir ipsius testis Petrus de Gozencs, filius dicte Dulcie , expulit dictas hereticas de domo. Et postea quadam nocte dicti heretici redierunt ad domum ipsius testis secreto et fuerunt ibi capte. Et sunt XVII anni vel circa. Alibi non vidit hereticos nisi captos nec credidit unquam nec adoravit nec eorum predicationem audivit nec dedit nec misit nec duxit.
Data © Jean-Paul Rehr
Powered by