Compare Document EventsComparer les evenements des documents

Enter Segment IDs (separated by space, without punctuation): Saisir les Segment IDs (séparés par les espaces, sans ponctuation) :
Comparison of segments Comparaison des segments MS609-0509-2 MS609-0525-3 MS609-0550-1
  • DocumentDocument: MS 609, 35r-35v
  • Document DateDate de document: 1245-06-11
  • TypeGenre: depositiondéposition
  • DeponentDéposant(e): Arnaud Ysarn seniorArnaud Ysarn senior
  • Event DateDate d'événement: 1235
Segment: MS609-0509-2
Item. Dixit quod vidit duos hereticos in domo  sua quos non novit quos duxit ibi Hysarnus de Gibel ipse testis nolente. Et tunc dictos hereticos hereticaverunt P. Hysarni, nepotem ipsius testis, sicut ipse testis audivit dici ab Arnaldo Hysarni, patre suo, sed ipse testis non vidit. Et quamcito ipse testis scivit  dictos hereticos ibi expulit eos de domo. Sed non audivit nec vidit adorare. Et sunt X anni vel circa.
  • DocumentDocument: MS 609, 36r
  • Document DateDate de document: 1245-06-14
  • TypeGenre: depositiondéposition
  • DeponentDéposant(e): Melia JohanMelia Johan
  • Event DateDate d'événement:
Segment: MS609-0525-3
Item. Vidit in domo Arnaldi Ysarni duos hereticos quos non novit. Et vidit ibi Ysarnum de Gibel, qui duxit ibi dictos hereticos; et Arnaldum Ysarni; et Willelmam Ysarna; et P. Ysarn, filium dicte Willelme , qui infirmabatur ibi. Et tunc dicta testis audivit dici quod dicti heretici hereticaverunt dictum P. Ysarni, infirmum, sed ipsa testis non interfuit nec adoravit nec vidit adorare nec aliquid dedit nec misit nec predicationem audivit.  Et celavit veritatem de predictis fratri Ferrario, sed postea dixit veritatem fratri Wîllelmo Arnaldi . Et abiuravit heresim et iuravit et cetera. Testes: Arnaldus, prior Sancti Saturnini; R. Ferriol, capellanus Sancti Iuliani; et frater Bernardus, inquisitor.
  • DocumentDocument: MS 609, 36v
  • Document DateDate de document: 1245-06-19
  • TypeGenre: depositiondéposition
  • DeponentDéposant(e): Peire YsarnPeire Ysarn
  • Event DateDate d'événement: 1233
Segment: MS609-0550-1
 Item. Anno et die quo supra. P. Ysarni testis iuratus dixit quod dum ipse infirmaretur in domo Arnaldi Ysarni, avunculi sui , Ysarnus de Gibel  duxit ibi duos hereticos et tunc ipse testis erat extra mentem suam. Et audivit dici ab Arnaldo Ysarni, avunculo suo quod dicti heretici hereticaverunt ipsum testem tunc. Sed ipse non recolit de hereticis nec de dicta hereticatione. Et sunt XII anni vel circa. Alibi non vidit hereticos nec credidit nec adoravit nec aliquid dedit nec misit nec eorum predicationem audivit. Et abiuravit heresim et cetera.
Data © Jean-Paul Rehr
Powered byPropulsé par