Compare Document Events

Enter Segment IDs (separated by space, without punctuation):
Comparison of segments: MS609-0511-9
(Correspondence IDs: MS609-0511-9)
  • Document : MS 609 (35v-36r)
  • Date: 1245-06-13
  • Type: confessio
  • Event date: 1233
Segment: MS609-0511-9
Item. Alia vice apud Lauracum in domo Bernardi de Sancto Martino in qua tunc manebat Rotgerius de Turre, avunculus ipsius testis, vidit duos hereticos quorum nomina ignorat qui venerant ad hoc ut reciperent dictum Rotgerium de Turre, militem, qui tunc infirmabatur. Et vidit ibi cum eis Bernardum de Sancto Juliano; et Poncium Fortis; et Poncium de Sancto Michaele et Petrum, fratres ipsius testis; et Alaziz, sororemipsius testis; et Balangenium, militem; et Ramundum Pauli; et plures alios quorum nomina non recolit. Et ipse dictus Rotgerius, detentus tunc Tamen ipsam testem non vidit quia fecerunt eam de subtus exire propter dolerem quam ducebat cum domina Alazais, uxore dicti infirmi. Et sunt XII anni vel circa.
Data © Jean-Paul Rehr
Powered by