Compare Document EventsComparer les evenements des documents
Enter Segment IDs (separated by space, without punctuation):
Saisir les Segment IDs (séparés par les espaces, sans ponctuation) :
Comparison of segments Comparaison des segments MS609-0463-1 MS609-0467-1 MS609-0471-2 MS609-0472-1 MS609-0474-2 MS609-0486-1 MS609-0501-1 MS609-0585-1 MS609-0607-1 MS609-3750-5
|
Segment: MS609-0463-1
Item.
Anno et die quo supra.
Peire de Comas senior
testis iuratus dixit quod vidit
duos hereticos quas non novit
in domo
Hysarni de Gibel
.
Et vidit ibi cum eis
Petrum Folcs;
Poncium Porquer; et ipsum
Zsarnum de Gibel et
uxorem eiusdem Ysarni;
Bernardum Alzeu;
Bernardum Marti et
Bernardum, filium eius. Sed
non adoravit nec vidit adorare.
Et sunt XII anni vel circa.
|
|
Segment: MS609-0467-1
Item.
Anno et die quo supra.
Petrus Folc
testis iuratus dixit quod vidit
in domo
Ysarni de Gibel
Bertrandum Martini
et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis ipsum
Ysarnum de Gibel;
Raimundum de Lera;
Petrum de Camis;
Willelmum Forz;
Iohannem Cabgas; et
plures
alios de quibus non recolit. Sed
non adoravit nec vidit adorare.
Et sunt XII anni vel circa.
|
|
Segment: MS609-0471-2
Item. Dixit quod vidit
in domo
Ysarni de Gibel
Bertrandum Marti et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis
Willelmum Fort;
Raimundum de Lera;
Petrum Folcs;
Iohannem Caligras;
Willelmum Faure,
tesseire
;
Poncium Porqueri; et
plures alios de quibus non recolit. Et
ipse testis
et omnes alii adoraverunt ibi dictos hereticos et
audierunt predicationem eorum.
Et sunt XII anni vel circa.
|
|
Segment: MS609-0472-1
Item.
Anno et die quo supra.
Willelmus Forz
testis iuratus dixit quod vidit
Bertrandum Marti et socium eius hereticos
in domo
Hysarni de Gibel
. Et vidit ibi cum eis
Willelmum de Gozencs;
Petrum Folcs;
Raimundum de Lera; et
Johannem Cabigras. Et
ipse testis et omnes alii adoraverunt ibi
dictos hereticos flexis genibus ter
dicendo,
“Benedicite boni homines, orate Deum pro nobis.”
Et sunt XII anni vel circa.
|
|
Segment: MS609-0474-2
Item. Vidit
in domo
Ysarni de Gibel
duos hereticos nomina quorum ignorat. Et vidit ibi cum eis
Willelmum Fors;
Petrum Folcs;
Poncium Porquer;
Stephanum de Fendelha; et ipsum
Ysarnum de Gibel et
uxorem eius, que combusta fuit apud Tholosam
. Et
ipse testis et omnes alii adoraverunt ibi dictos hereticos.
Et sunt X anni vel circa.
Et dictus testis dedit dictis hereticis unam lagenam plenam vini.
|
|
Segment: MS609-0486-1
Item.
Anno et die quo supra.
Willelmus Fabri
testis iuratus dixit quod vidit
Bertrandum Marti
et socium suum, hereticos,
in domo
Ysarni de Gibel
.
Et vidit ibi cum eis
Bernardum Marti;
Poncium Porquer;
Ysarnum de Gibel;
Bernardum Alzeu;
Bernardum Iorda; et
Andrianam,
uxorem dicti
Ysarni de Gibel
. Et
ipse testis et omnes alii audiverunt predictos hereticos ibi et adoraverunt eos.
Et sunt XI anni vel circa.
|
|
Segment: MS609-0501-1
Item.
Anno et die quo supra.
Iohannes Cabrigas
testis iuratus dixit quod vidit
Bertrandum Marti et socium suum, hereticos,
in domo
Ysarni de Gibel
.
Et vidit ibi cum eis ipsum
Ysarnum et
Andruvam,
uxorum dicti
Ysarni
;
Bernard Iorda;
Bernardum Marti;
Stephanum de Fendehla;
Petrum
Folc. Et
ipse testis et omnes alii audierunt
predicationem eorum ibi et adoraverunt eos ter flexis genibus dicendo
“Benedicite bonos homines orate Deum pro
nobis.”
Et sunt XII anni vel cira.
|
|
Segment: MS609-0585-1
Item.
Anno et die quo supra.
Arnaldus Andrie
testis iuratus dixit quod
in domo
Ysarni de Gibel
vidit
Bertrandum Martini et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis
W. de Leza; et
Petrum Folcs; et
Poncium Porquerii; et
Willelmum Fabri ;et
Iohannem Cabagas; et
Petrum de Camis; et
Petrum Ghalhardi; et ipsum
Ysarnum, dominum domus
; et
Andriavam, uxorem ipsius
Ysarni
. Et omnes et
ipse testis audiverunt
predicationem dictorum et adoraverunt eos.
Et sunt VII anni vel circa.
|
|
Segment: MS609-0607-1
Anno quo supra Kalendas Decembris.
Poncius Porquer
testis iuratus dixit quod vidit apud Sanctum Martinum
in domo
Ysarni de Gibel
Arnaldum de Prato
et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis
Raimundum Leza;
Willelmum Forc;
Petrum Folc;
Petrum de Camis;
Stephanum de Fendelha;
Willelmum Faure;
Iohannem de Cabrigas;
Bernardum Martini Picos;
Bernardum Alzeu; et dictum
Ysarnum de Gibel et
Andravam, uxorem eius
; et
Willelmum
de Gozansc. Et omnes et
ipse testis adoraverunt ibi dictos hereticos
et audierunt predicationem eorum et pacem acceperunt ab eisdem.
Et sunt XII anni vel circa.
|
|
Segment: MS609-3750-5
Item. Vidit apud Sanctum Martinum
in domo
Hysarni de Gibel
duos hereticos quorum nomina ignorat
et vidit ibi cum eis
Poncium Porquerii et
plures alios de Sancto Martino quos non cognovit. Sed
ipse testis
non adoravit dictos hereticos nec vidit adorare.
Et sunt VII anni vel circa.
|