Compare Document EventsComparer les evenements des documents

Enter Segment IDs (separated by space, without punctuation): Saisir les Segment IDs (séparés par les espaces, sans ponctuation) :
Comparison of segments Comparaison des segments MS609-0450-4 MS609-0466-1 MS609-0478-1 MS609-0478-6 MS609-0486-5 MS609-0487-1 MS609-0555-1 MS609-0560-1 MS609-0573-1 MS609-0611-5 MS609-3751-1
  • DocumentDocument: MS 609, 30v-31r
  • Document DateDate de document: 1245-05-30
  • TypeGenre: depositiondéposition
  • DeponentDéposant(e): Guilhem de GozensGuilhem de Gozens
  • Event DateDate d'événement: 1240
Segment: MS609-0450-4
Item. Vidit Willelmam, uxorem Raimundi Fabri , et sociam suam, hereticas, in domo Raimundi Ioglar . Et vidit ibi Raimundum, filium dicti  Raimundi Ioglar; et Raimundam, filiam dicti Raimundi; et ipsum Raimundum . Et ipse testis adoravit ibi dictas hereticas ter flexis genibus dicendo, “Benedicite bone mulieres, orate Deum pro nobis.” Sed non vidit alios adorare. Et fuit eodem tempore.
  • DocumentDocument: MS 609, 32v
  • Document DateDate de document: 1245-05-30
  • TypeGenre: depositiondéposition
  • DeponentDéposant(e): Raimund JoglarRaimund Joglar
  • Event DateDate d'événement: 1242
Segment: MS609-0466-1
 Item. Anno et die quo supra. Raimund Ioglar testis iuratus dixit quod dum ipse iret ad locum qui dicitur la Peira prope Bellum Podium , dimisit Raimundam, filiam suam , et Raimundum, filium suum , in domo sua. Et dum ipse rediret ad domum suam invenit Willelmam uxorem Raimundi Fabri de Campo Longo  et sociam suam, hereticas. Et tunc ipse testis quesivit ad dicto filio suo et filia quis misit ibi illas hereticas . Et dicta Raimunda filia dicti testis  respondit quod Ysarnus de Gibel introduxerat ibi dictas hereticas, et promiserat dicte Raimunde, filie ipsius testis , si dimitteret eas stare in dicta domo quod ipse  faceret sibi magnum bonum. Et tunc ipse testis nimia ira pervictus verberavit filiam suam et eiescit eam de domo nudam, sine omni veste. Et dum ipse percuteret filiam suam. Venit ibi Ysarnus de Giber et uxor eius Andrivua et comminati furerent ipsi testi et extraxerunt dictas hereticas de domo et duxerunt eas ad domum suam. Et tunc dicta filia fecit se hereticam et postea non vidit ipsam, sed audivit dici quod conversa est. Sed non adoravit  ibi dictas hereticas nec vidit adorare. Et sunt III anni vel circa.
  • DocumentDocument: MS 609, 34r
  • Document DateDate de document: 1245-06-03
  • TypeGenre: depositiondéposition
  • DeponentDéposant(e): Esteve FaureEsteve Faure
  • Event DateDate d'événement: 1239
Segment: MS609-0478-1
 Item. Anno quo supra III Nonas Iunii. Stephanus Fabri testis iuratus dixit, addendo confesse sue, quod vidit in domo Raimundi Ioglar Willelmam de Campo Longo et sociam suam, hereticas. Et vidit ibi Bernardum Arrezat iuniorem; et Petrum Arnaldi; et Raimundum Iocglar iuniorem;   et Raimundam, filiam dicti Raimundi Iocglar ; et Raimundum de Planha. Et ipse testis et omnes alii adoraverunt ibi dictas hereticas ter flexis genibus  dicendo “Benedicite bone mulieres, orate Deum pro nobis.” Et sunt VI anni vel circa.
  • DocumentDocument: MS 609, 34r
  • Document DateDate de document: 1245-06-03
  • TypeGenre: depositiondéposition
  • DeponentDéposant(e): Esteve FaureEsteve Faure
  • Event DateDate d'événement: 1239
Segment: MS609-0478-6
Item. Vidit in domo Raimundi Iocglar Willelmam de Campo Longo et sociam eius, hereticas. Et vidit ibi cum eis  Willelmum de Gazencs et Esmengart Germana, uxorem dicti Willelmi. Et ipse testis adoravit ibi dictas hereticas et vidit ibi alios adoraverunt. Et sunt VI anni vel circa.
Segment: MS609-0486-5
Item. In domo Raimundi Iocglar  vidit Willelmam de Campo Longo et sociam [suam] , hereticas. Et vidit ibi cum eis Petrum Arnaldi; Raimundum de Planha; Bernardum Arrezat,  spurium Bernardi Mir Arrezat ; Raimundi Iocglar, filium dicti Raimundi ; et sororem dicti Ramundi, Raimundam. Et omnes et ipse testis adoraverunt  predictas hereticas. Et sunt VI anni. Et abiuravit et iuravit et cetera. Testes: predicti.
  • DocumentDocument: MS 609, 34v
  • Document DateDate de document: 1245-06-07
  • TypeGenre: depositiondéposition
  • DeponentDéposant(e): Peire ArnaudPeire Arnaud
  • Event DateDate d'événement: 1239
Segment: MS609-0487-1
  Item. Anno et die [quo] supra. Petrus Arnaldi testis iuratus dixit quod vidit in domo Raimundi Iocglar Willelmam de Campo Longo et sociam suam, hereticas. Et vidit ibi cum eis Willelmum Fabri, teisseire ; Stephanum Fabri; Bernardum Arrezad iuniorem; Raimundum de Planha; et Raimundum Ioclaretorem; et filium Raimundum Ioculatoris iuniorem; et Raimundam, sororem dicti Raimundi. Et ipse testis et omnes alii adoraverunt ibi dictas hereticas et biberunt cum eis. Et sunt VI anni vel circa.
  • DocumentDocument: MS 609, 37r
  • Document DateDate de document: 1245-06-19
  • TypeGenre: depositiondéposition
  • DeponentDéposant(e): Raimund de PlaigneRaimund de Plaigne
  • Event DateDate d'événement: 1238
Segment: MS609-0555-1
  Item. Anno et die quo supra. Raimundus de Planha testis iuratus dixit quod vidit in domo Raimundi Iocglar Willelma de Campo Longo   et sociam sua, hereticas. Et vidit ibi cum Willelmum Fabri et Stephanum Fabri, fratres; Petrum Arnaldi; Bernardum Arezad iuniorem; et Raimundi Iocglar iunorem. Sed non adoravit nec vidit [adorare] quod recolat. Et sunt VII anni vel circa. Alibi non vidit hereticos nec credidit nec adoravit nec aliquid  dedit nec misit nec eorum predicationem audivit. Et fuit confessus aliis inquisitoribus.
  • DocumentDocument: MS 609, 37r
  • Document DateDate de document: 1245-06-15
  • TypeGenre: recitationrécitation
  • DeponentDéposant(e): Raimund de PlaigneRaimund de Plaigne
  • Event DateDate d'événement: 1238
Segment: MS609-0560-1
  Anno Domini M° CC° XL° Sexto XVII Kalendas Iulii. Compararet, Raimundus de Planha recognovit quod male fecit quia negavit in confessione sua quod non adoravit hereticos. Dixit etiam quod quando vidit Willelmam de Campo Longo et sociam suam, hereticas, apud Sanctum Martinium in domo Raimundi Iocglar , adoravit eas et vidit omnes alios adorantes. Et sunt VII anni vel circa. Et abiuravit heresim et iuravit et cetera. Et obligavit se et sua ad parendum mandatis inquisitorum et concessit fieri publicum instrumentum. Et testes:   frater Petrus Barrau, Ordinis Predicatorum; Paganus, capellanus de Sancti Martino de Lalanda; et Petrus Fresapa, publicus notarius,  qui inde fecit publicum instrumentum.
Segment: MS609-0573-1
 Item. Anno et die predictis. Raimundus Jocglar testis iuratus dixit quod in domo ipsius testis vidit Willelmam de Campo Longo et sociam suam, hereticas, et vidit cum eis Ysarnum de Gibel, qui adduxit eas ibi; et Andrevam, uxorem ipsius Ysarni ; et Willelmum de Gozencs; et Aymengardam, uxorem ipsius Willelmi de Gozencs ; et Bernardum Arezat, spurium ; et Raimundum de Planha; et Willelmum Fabri et Stephanum Fabri, fratres; et Petrum Arnaldi; et Bernardam, uxorem   quondam Willelmi de Sancto Martino , que modo est coniugata apud Bordas; et Raimundum Iocglar, patrem ipsius testis ; et Raimundam, sororem ipsius testis . Et dictas hereticas steterunt in domo ipsius testis et patris sui per unam diem et duas noctes. Et ipse testis et dictis Willelmus de Gozencs; et  Willelmus Fabri et Stephanus, fratre ipsius Willelmi Fabri ; adoraverunt dictas hereticas sed non vidit adorare alios. Et sunt IIIIor anni vel circa. Alibi non vidit hereticos nisi captos nunquam nec credidit unquam nec adoravit nec eorum predicationem audivit nec dedit nec misit nec duxit.
  • DocumentDocument: MS 609, 41r-41v
  • Document DateDate de document: 1245-12-19
  • TypeGenre: depositiondéposition
  • DeponentDéposant(e): Ermengarde GermanErmengarde German
  • Event DateDate d'événement: 1240
Segment: MS609-0611-5
Item. Dixit quod vidit apud Sanctum Martinum in domo Raimundi Jocleratoris   Guillelmam den Raimundi Faure et sociam eius, hereticas. Et vidit ibi ipsum Raimundum Joclatorem; et Raimundum, filium dicti Raimundi ; et Raimundam, filiam dicti Raimundi . Et tunc ipsa testis et Raimundus Jocglar iunior, qui manet apud Montem Pessulanum, et Raimunda, soror dicti Raimundi , adoraverunt ibi predictos hereticos. Sed non vidit Raimundum Jocglar seniorem predictos hereticos adorare. Et sunt Ve anni vel circa. Et ipsa testis misit pluries dictis hereticis panem et vinum et plura alia.
Segment: MS609-3751-1
  Anno Domini M° CC° XLV° XIII Kalendas Iulii. Bernardus Arrezat, filius spurius Bernardi Arresat, militis , testis iuratus dixit quod vidit  in domo Ramundi Iocclarii duas hereticas quas non novit. Et vidit ibi cum eis Willelmum Faure et Stephanum Faure,  fratres; et Ramundum de Planha; et Raimundum loglar, filium dicti Raimundi Ioglar ; et Petrum Arnaldi. Sed non recolit si adoravit ibi dictas hereticas nec vidit alios adorare. Et sunt VII anni vel circa. Alibi non vidit hereticos nec credidit nec adoravit nec aliquid dedit nec misit nec eorum predicationem audivit. Et non fuit confessus aliis inquisitoribus. Et abiuravit heresim et iuravit et cetera. Testes: Arnaldi, prior Sancti SaturniniSilvester, capellanus de Viridifolio; et frater Bernardum, inquisitor .
Data © Jean-Paul Rehr
Powered byPropulsé par