Compare Document EventsComparer les evenements des documents

Enter Segment IDs (separated by space, without punctuation): Saisir les Segment IDs (séparés par les espaces, sans ponctuation) :
Comparison of segments Comparaison des segments MS609-0450-1 MS609-0569-1
  • DocumentDocument: MS 609, 30v-31r
  • Document DateDate de document: 1245-05-30
  • TypeGenre: depositiondéposition
  • DeponentDéposant(e): Guilhem de GozensGuilhem de Gozens
  • Event DateDate d'événement: 1225
Segment: MS609-0450-1
 Item. Anno quo supra IIIo Kalendas Iunii. Willelmus de Guzencs testis iuratus dixit quod stetit cum Dulcia, uxore Poncii de Gozensc, avunculi sui , et sociis suis, hereticabus, per Ve annos. Et comedebat et bibebat et iacebat cum dictis hereticabus.  Et vidit ibi cum eis Petrum de Gozensz, filium dicte Dulcie ; et Poncium de Gozensc, maritum dicte heretice; et Poncium Barta, servientem dicti Poncii; et Amadam, uxorem Petri de Gozensc, filii dicte heretice . Et ipse testis pluries adoravit dictas hereticas et vidit alios adoraverunt. Et sunt XX anni vel circa. Predicta fuit confessus fratri Willelmo Arnaldi, inquisitore, apud Castrum Novum Darri.
  • DocumentDocument: MS 609, 38v
  • Document DateDate de document: 1245-07-03
  • TypeGenre: depositiondéposition
  • DeponentDéposant(e): Amada de GozensAmada de Gozens
  • Event DateDate d'événement: 1228
Segment: MS609-0569-1
 Item. Anno et die predictis. Amada, uxor Petri de Guzensc , testis iurata dixit quod in domo mariti ipsius testus vidit Dulciam, socrum ipsius testus , et Bernardam, nepotem ipsius Dulcie , hereticas, publice manentes. Et stetit ipsa testis cum dictas hereticabus bene per Ve annos et adoravit eas pluries. Et postea vir ipsius testis Petrus de Gozencs, filius dicte Dulcie , expulit dictas hereticas de domo. Et postea quadam nocte dicti heretici redierunt ad domum ipisus testis secreto et fuerunt ibi capte. Et sunt XVII anni vel circa. Alibi non vidit hereticos nisi captos  nec credidit unquam nec adoravit nec eorum predicationem audivit nec dedit nec misit nec duxit.
Data © Jean-Paul Rehr
Powered byPropulsé par