Compare Document Events

Enter Segment IDs (separated by space, without punctuation):
Comparison of segments: MS609-0419-2 MS609-0421-2
(Correspondence IDs: MS609-0419-2)
  • Document : MS 609 (28v-29r)
  • Date: 1246-03-13
  • Type: confessio
  • Event date: 1239
Segment: MS609-0419-2
Item. Dixit quod ipse testis receptavit apud Mansum in domo sua tres hereticas scilicet Ramundam Bordas, de heresi conversam , sororem Bernardi Garsias de Lauraco, et socias suas, hereticas, ad instanciam dicti Arnaldi Godal. Et vidit ibi cum eas dictum Arnaldum Godal et Willelmam, uxorem ejus; et Petrum Capud Porci; et Petrum Lavanet et Bernardum Garsias, ambo de Lauraco; et na Mateus, matrem ipsius testis. Et omnes et ipse testis adoraverunt ibi dictos hereticos et comederunt de pane benedicto ab eas. Et tunc dictus Petrus Lavanet et Bernardus Garsias apportaverunt semel comedendum dictis hereticabus. Et dictus Arnaldus Godal et Willelma, uxor ejus, pluries apportaverunt panem et vinum et alia comestibilia dictibus hereticabus. Et fuit eodem tempore.
  • Document : MS 609 (29r-29v)
  • Date: 1246-03-13
  • Type: confessio
  • Event date: 1239
Segment: MS609-0421-2
Item. Dixit quod vidit in domo ipsius testis tres hereticas, scilicet Ramundam Bordas, de heresi conversam et socias, hereticas. Et vidit ibi cum eis Bernardum Garsias; et Petrum Lavanet de Lauraco; et Arnaldum Godalh et Willelmam, uxorem ejus; et Bernardum Faure, filium ipsius testis. Et omnes et ipsa testis adoraverunt ibi dictas hereticas et comederunt cum eas de pane benedicto ab eas. Et tunc Arnaldus Godalh et Willelma, uxor ejus, pluries, et Bernardus Garsias, et Petrus Lavaner predicti, semel, apportaverunt ad comedendum dictis hereticabus. Et fuit eodem tempore.
Data © Jean-Paul Rehr
Powered by