Compare Document Events

Enter Segment IDs (separated by space, without punctuation):
Comparison of segments: MS609-0419-1 MS609-0421-1
(Correspondence IDs: MS609-0419-1)
  • Document : MS 609 (28v-29r)
  • Date: 1246-03-13
  • Type: confessio
  • Event date: 1239
Segment: MS609-0419-1
Anno et die predictis. Bernardus Faure de Castilho testis juratus dixit quod ipse testis ad preces Arnaldi Godalh, qui postea fuit hereticus et combustus, receptavit in domo ipsius testis Bernardam et Rixen sociam suam, hereticas, per duas noctes et unam diem. Et dictus Arnaldus Godalh apportabat eis ad comedendum. Et vidit ibi cum dictis hereticabus na Mateuz, matrem ipsius testis; et Arnaldum Godal; et Petrum Capud Porci. Et omnes et ipse testis adoraverunt dictos hereticos flexis genibus dicendo, “Benedicite Domine, orate Deum pro nobis.” Et sunt VI anni vel circa.
  • Document : MS 609 (29r-29v)
  • Date: 1246-03-13
  • Type: confessio
  • Event date: 1239
Segment: MS609-0421-1
Anno et die predictis. Na Mateus, uxor quondam Bernardi Faure de Castelho, testis jurata dixit quod ipsa testis et Bernardus Faure, filius ipsius testis, receptaverunt in domo sua apud Mansum Bernardam et Rixen sociam suam, hereticas, per unam diem et duas noctes ad preces Arnaldum Godal et Petrum Capud Porci, qui apportaverunt dictis hereticis ad comedendum. Et vidit ibi cum eas dictos Arnaldum; et Petrum; et Bernardum Faure, filium ipsius testis. Et omnes et ipsa testis adoraverunt ibi dictas hereticas flexis genibus dicendo, “Benedicite domine, orate Deum pro nobis.” Et sunt VI anni.
Data © Jean-Paul Rehr
Powered by