Compare Document Segments Comparer les segments des documents

contact/reportcontacter / signaler
Comparison of segments: Comparaison des segments : MS609-0302-4, MS609-0298-8, MS609-0204-4, MS609-0173-1
[Segment: MS609-0173-1]

 Item. Anno et die quo supra. Poncius Dalamanels, gener Garnerii , testis iuratus dixit quod vidit in domo Poncii Gran vidit Willelmum Vitalis  et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis dictum Poncium Gran; et Arnaldum Godalh; et Poncium Barrau; et Iordanum de Quiders; et  Iordanum del Mas; et plures alios de quibus non recolit. Et ipse testis adoravit eos sed non vidit alios adorare. Et sunt VII anni vel circa.

[Segment: MS609-0204-4]

Item. Vidit Willelmum Vital et socium suum, hereticos, in domo Poncii Gran . Et vidit ibi Iordanum del Mas, avunculum ipsius testis ; Poncium Dalamanels; et Poncium Barrau; et Poncium Gran. Et ipse testis adoravit ibi dictos hereticos sed non vidit alios adoraverunt. Et sunt VII anni vel circa.

[Segment: MS609-0298-8]

Item. Vidit in domo Poncii Grandis sex hereticos et tres hereticas, scilicet Willelmum Vitalis   et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Iordanum de Manso, militem ; Iordanum de Quiders; Iordanet; Arnaldum de Canast; Poncium  dels Amanels; Poncium Rainardi; Arnaldum Godalh; Peire Capud Porci; et Willelmum Aynerii; et Willelmum Vitalem. Et omnes et ipse testis adoraverunt ibi  dictos hereticos et audierunt predicationem eorum.

  • Source: Source : BM Toulouse MS 609
  • Folio: Folio : 26r-26v
  • Document: Document : MS609-0302
  • Doc. Date: Date du doc. : 1245-12-11
  • Type: DepositionGenre : Déposition
  • Deponent: Désposant(e) : Pons GranPons Gran
  • Event Date: Date d'even. : 1237
[Segment: MS609-0302-4]

Item. Dixit quod Arnaldus Godalh adduxit ad domum ipsius testis Willelmum   Vitalis et socium suum, hereticos, ipso teste absente. Et audivit dici ab Fauressa, uxore sua , postea quod quidam homines de Manso  viderunt ibi dictos hereticos, scilicet Iordanus de Manso; domina Flores; Poncius Barravi; et dictus Arnaldus Godalh. Et sunt VIII anni.