Compare Document Segments Comparer les segments des documents

contact/reportcontacter / signaler
Comparison of segments: Comparaison des segments : MS609-0266-4, MS609-0248-2
[Segment: MS609-0248-2]

Item. Dixit se vidisse apud Mansum in quodam casali Willelmi Vitalis Petrum Willelmi et Donatum  socium eius, hereticos. Et vidit ibi cum eis Arnaldum Godalh; et Petrum de Sancto Andrea; et Willelmum P. Barba, filium Willelmi P. Barba ; et Raimundum den Amielh. Sed ipse testis non adoravit eos nec vidit adorare. Et tunc ipse testis et Willelmus Barba et Raimundus den Amielh duxerunt et associaverunt dictos hereticos usque ad teulariam de Podio Buscario et ibi ipse testis et alii predicti adoraverunt dictos hereticos in recessu. Et sunt VII anni vel circiter.

[Segment: MS609-0266-4]

Item. Vidit apud Mansum in casali Willelmi Vitalis Donatum  et socium eius, hereticos. Et vidit ibi cum eis Raimundum den Amielh; et Raimundum Pinaut; et Petrum Cap de Porc; et Arnaldum Godalh, qui adduxerunt ipsum testem ibi. Sed ipse testis non adoravit nec vidit adorare. Tunc ipse testis et Raimundus den Amielh et Raimundus Pinaut associaverunt inde dictos hereticos usque ad teuleriam de Podio Busca sed ipse testis non adoravit nec vidit adorare. De tempore quo supra.