Compare Document Segments Comparer les segments des documents

contact/reportcontacter / signaler
Comparison of segments: Comparaison des segments : MS609-0248-1, MS609-0086-1
[Segment: MS609-0086-1]

 Item. Anno et die quo supra. Willelma, uxor quondam Arnaldi Godalh , qui nunc est uxor Raimundi Picrel, testis iurata dixit quod vidit Donatum et socium suum, hereticos, in domo Petri Cap de Porc , Et vidit ibi cum eis Raimundum del Pont; Willelmum Barbas iuniorem; Willelmum de Canast Brus; Raimundum Gauta del Pla;  Geraldum del Vilar; et ipsum Petrum de Cap de Porc; et Arnaldum Godalh, virum ipsius testis; et Susanam, uxorem Petri de Cap de Porc; et tres hereticas. Et ipsa et omnes alii audierunt predicationem hereticorum ibi et adoraverunt eos ter flexis genibus dicendo, "Benedicite boni homines, orate Deum pro nobis". Et sunt VIII anni vel circa.

[Segment: MS609-0248-1]

 Item. Anno quo supra V° Nonas. Raimundus Pinaut testis iuratus dixit quod vidit apud Mansum in domo Petri de Sancto Andrea Petrum Willelmi et Donatum et alium hereticum cuius nomen ignorat. Et vidit ibi cum eis Raimundum del Pont; et Guiraldum de Vilario;  et Raimundum Gauta del Pla; et Willelmum de Canast Bru; et Petrum de Sancto Andrea et Susannam uxorem eius. Sed ipse testis non adoravit eos nec vidit adorare. Et sunt VIII anni vel circa.