Compare Document Events

Enter Segment IDs (separated by space, without punctuation):
Comparison of segments: MS609-0134-1 MS609-0237-1
(Correspondence IDs: MS609-0134-1)
  • Document : MS 609 (9v-10r)
  • Date: 1245-07-01
  • Type: confessio
  • Event date: 1239
Segment: MS609-0134-1
Anno et die predictis. Guallardus Amelii testis juratus dixit se vidisse de nocte apud Radell, in territorio de MansoWillelmum Vitalem et Bernardum Cap de Porc socium ejus, hereticos. Et vidit ibi cum eis Willelmum Germani; Arnaldum Lapassa, fratrem dicti Dominici LapassaPoncium Barrau; Jordanum de Quiders; Poncium Rainardi; Poncium Gran; et Willelmum de Rosenge; et alios de quibus non recolit. Et omnes et ipse testis adoraverunt ibi dictos hereticos et audierunt predicationem eorum et pacem acceperunt ab eisdem hereticis. Et sunt VI anni vel circa VII.
  • Document : MS 609 (22v)
  • Date: 1245-05-19
  • Type: confessio
  • Event date: 1238 (?)
Segment: MS609-0237-1
Item. Anno et die quo supra. Willelmus Germa testis juratus dixit quod vidit duos hereticos in quodam campo prope Ulmum del Mas. Et vidit ibi cum eis Gualhardum Amielh; et Poncium Gran; et Poncium Barrau; et Willelmum de Rosenge et fratrem ipsius Willelmi de Rosenge. Et ipse testis adoravit eos ibi et omnes alii similiter. Et non recolit de tempore . Alibi non vidit hereticos nec credidit nec adoravit nec dedit et cetera negavit. Et fuit confessus fratri Ferrario set non habuit penitentiam. Et fuit ab Ve annis citra. Et juravit et cetera. Testes: qui in confessione Ermengardis.
Data © Jean-Paul Rehr
Powered by