Compare Document Events

Enter Segment IDs (separated by space, without punctuation):
Comparison of segments: MS609-0135-5 MS609-0202-1 MS609-0210-3 MS609-0211-3
(Correspondence IDs: MS609-0135-5)
  • Document : MS 609 (17r-17v)
  • Date: 1245-05-13
  • Type: confessio
  • Event date: 1238
Segment: MS609-0202-1
Item. Anno et die quo supra. Gualhardus del Mas senior fratri dicti Willelmi del Mas testis juratus dixit quod vidit in quadam barta prope ecclesiam de la Capella Bertrandum Martini et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Arnald Donat; et Petrum Gauta seniorem; et Willelmum Vital; et Raimundum Gauta; et Arnaldum Godal defunctum. Et ipse testis et omnes alii adoraverunt ibi dictos hereticos flexis genibus ter dicendo, “Benedicite boni homines, orate Deum pro nobis.” Et sunt VII anni vel circa.
  • Document : MS 609 (19r-19v)
  • Date: 1245-05-13
  • Type: confessio
  • Event date: 1235
Segment: MS609-0211-3
Item. Vidit Bertrandum et socium suum, hereticos, apud la Capela extram villam de Manso. Et vidit ibi cum eis Gualhardum de Manso; et Petrum Gauta seniorem; et Bernardum Aychart; Raimundum Gauta; et plures alios de quibus non recolit. Et omnes alii adoraverunt ibi dictos hereticos. Et sunt X anni vel circa.
  • Document : MS 609 (19r)
  • Date: 1245-05-13
  • Type: confessio
  • Event date: 1237
Segment: MS609-0210-3
Item. Vidit Bertrandum Marti et socium suum, hereticos, apud la Capela prope villam de Manso. Et vidit ibi cum eis Petrum Gauta seniorem; et Garnerium; et Ramundum Gauta; et Companh; et plures alios de quibus non recolit. Et ipse testis adoravit ibi dictos hereticos set non vidit alios adoraverunt quod recolit. Et sunt VIII anni vel circa.
  • Document : MS 609 (10r)
  • Date: 1245-07-01
  • Type: confessio
  • Event date:
Segment: MS609-0135-5
Item. Vidit apud Mansum extra villam juxta capellam Beati Michaelis Bertrandum Martini et socium ejus, hereticos. Et vidit ibi cum eis Gualhardum de Manso et Ramundum Gauta del Plan; et Compa Gaufre; et Willelmum Vitalem; et Willelmum Moreta; et Arnaldum Godalh; et Petrum Caput Porci; et Petrum Gauta seniorem; et alios de quibus non recolit. Et omnes et ipse testis adoraverunt ibi dictos hereticos et audierunt predicationem eorum. Et sunt <...> anni et amplius.
Data © Jean-Paul Rehr
Powered by