Compare Document Segments Comparer les segments des documents

contact/reportcontacter / signaler
Comparison of segments: Comparaison des segments : MS609-0207-7, MS609-0203-2, MS609-0188-5
[Segment: MS609-0188-5]

Item. Vidit apud Laurac in domo propria ipsius testis et mariti sui quam conducebant del Pel de Sama R. B. et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Iordanum, filium ipsius testis qui duxit ibi dictos hereticos; Bernardum Garsias; et Iohannem de Narnalda; et Raimundum de Quiders; et Willelmum  del Mas, filium ipsius testis. Et ipsa testis adoravit ibi dictos hereticos et vidit alios adoraverunt exceptis propedictis Raimundo de Quiders et  Willelmo del Mas. Et sunt Ve anni vel circa.

[Segment: MS609-0203-2]

Item vidit apud Laurac duos hereticos quos non novit in domo de Pel de Semal et vidit ibi cum eis Fabrissam, matrem ipsius testis; et Iordanum del Mas fratrem suum; et Raimundum de Quiders; et Bernardum Garsias de Laurac; et Iohannem den Arnalda; et plures alios de quibus non recolit, sed non adoravit nec vidit adorare. Et tunc dicti heretici dixerunt ipse testis quod male faciebat quia non diligebat eos cum omnes alii de genere suo diu dilexissent. Et ipse testis respondit quod nunquam diligeret eos.  Et sunt XVe anni vel circa.

[Segment: MS609-0207-7]

 Item. Dixit quod vidit in domo Pel de Semal apud Laurac duos hereticos quos non novit. Et vidit ibi cum dictis hereticis B. Garsia  et Iohannem de na Arnalda; Willelmum del Mas, iuniorem cum quo ibat ipse qui loquitur; et Iordanum del Mas, fratrem dicti Willelmi; et Fabrissam,  matrem dicti Willelmi. Sed ipse nec dictus Willelmus sciebant ibi dictos hereticos et dictus Iordanus rogavit dictum Willelmum fratrem suum quod adoraret hereticos sed ipse noluit adorare sed tam cito ipse et dictus Willelmus exierunt domum. Et non adoravit nec vidit adorare. Et sunt VI anni vel circa.