Compare Document EventsComparer les evenements des documents

Enter Segment IDs (separated by space, without punctuation): Saisir les Segment IDs (séparés par les espaces, sans ponctuation) :
Comparison of segments Comparaison des segments MS609-0024-2 MS609-0035-1 MS609-0206-1
  • DocumentDocument: MS 609, 3v
  • Document DateDate de document: 1245-06-22
  • TypeGenre: depositiondéposition
  • DeponentDéposant(e): Peire Raimund ProsatPeire Raimund Prosat
  • Event DateDate d'événement: 1219
Segment: MS609-0024-2
Item. Dixit quod cum ipse testis esset apud Mansum in operatorio Petri Gauta , simul cum quibusdam aliis hominibus de Manso, Bernardus de Quiders indutus propria voluntate minxit super coronam ipsius testis, qui est acolitus, in opprobrium et vituperium tocius Ecclesie catholice, ut credit ipse testis firmiter. Et sunt XXVI anni. Testes huius rei sunt Bernardus Amelii; et Arnaldus Donat; et Willelmus Lapassa Anhe; et Bernardus Lapassa; et Raimundus den Dolz; et plures alii.  Et sunt XXIX anni vel circa. Et abiuravit heresim et iuravit et cetera. Testes: infra scripti.
  • DocumentDocument: MS 609, 4r
  • Document DateDate de document: 1245-06-22
  • TypeGenre: depositiondéposition
  • DeponentDéposant(e): Bernard LapassaBernard Lapassa
  • Event DateDate d'événement: 1220
Segment: MS609-0035-1
 Item. Anno et die predictis. Bernardus Lapassa testis iuratus dixit idem quod Petrus Raimundi Prosat - de Bernardum de Quiders et de minctum super coronam  Petri Raimundi Prosaut. Sed non recolat de circumstantibus qui ibi fuerunt quos nominavit dictus Petrus. De loco, dixit idem quod Petrus.  De tempore, dixit quod sunt XXV anni. Testes: predicti.
  • DocumentDocument: MS 609, 18v
  • Document DateDate de document: 1245-07-03
  • TypeGenre: depositiondéposition
  • DeponentDéposant(e): Bernard de QuirièsBernard de Quiriès
  • Event DateDate d'événement:
Segment: MS609-0206-1
 Item. V° Nonas Iulii, anno quo supra. Bernardus de Quiders iterum iuratus dixit quod quadam nocte apud Mansum in domo Petri  Gauta ludebant quidam homines de Manso ad taxillos et ipse testis provocatus quia iurabant lusores. Ascendit in quadam archam et inde minxit super tabularium illorum lusorum et pars urine ipsius testis cecidit super coronam Petri Raimundi Prozat  qui sedebat ibi cum lusoribus, ut credit, sed non vidit nec fecit de industria nec velle suo. Testes: Arnaldus, prior Sancti Saturnini;  <...> prior de Manso Sanctarum Puellarum; et frater Bernardus, inquisitor.
Data © Jean-Paul Rehr
Powered byPropulsé par