Compare Document Events

Enter Segment IDs (separated by space, without punctuation):
Comparison of segments: MS609-0202-7 MS609-0207-2 MS609-0233-2
(Correspondence IDs: MS609-0202-7)
  • Document : MS 609 (17r-17v)
  • Date: 1245-05-13
  • Type: confessio
  • Event date: 1240
Segment: MS609-0202-7
Item. Dixit quod vidit predictum Bertrandum Martini et socium suum, hereticos, apud Mansum in domo Ramundi de Quiders, nepotis ipsius testis. Et vidit ibi ipsum Ramundum et Metam, matrem dicti Ramundi. Et ipse testis adoravit ibi dictos hereticos set dictis Ramundus non adoravit tunc quia balneabat se. Et sunt V anni vel circa.
  • Document : MS 609 (18v)
  • Date: 1245-05-13
  • Type: confessio
  • Event date: 1235
Segment: MS609-0207-2
Item. Vidit Bertrandum Marti et socium suum, hereticos, in domo sua. Et vidit ibi cum eis Arnaldum Godal, qui duxit ibi dictos hereticos ipso testis nesciente, et dictam Willelmam, matrem ipsius testis; et Petrum Gauta; et Garnerium; et Petrum Amielh; et plures alios de quibus non recolit. Set ipse testis non adoravit quia balneabat se, set vidit omnes alii adoraverunt. Et sunt X anni vel circa.
  • Document : MS 609 (22r)
  • Date: 1245-05-19
  • Type: confessio
  • Event date: 1233
Segment: MS609-0233-2
Item. In domo Ramundi de Quiders vidit dictum Bertrandum et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Arnaldum Godal et dictum Raimundum de Quiders. Et ipsa testis et Arnaldum Godalh adoraverunt ibi dictos hereticos set dictus Ramundus de Quiders non adoravit eos ibi quia balneabat se. Et fuit circa predictum tempus prout credit.
Data © Jean-Paul Rehr
Powered by