Compare Document Events

Enter Segment IDs (separated by space, without punctuation):
Comparison of segments: MS609-0188-5 MS609-0203-2 MS609-0207-7
(Correspondence IDs: MS609-0188-5)
  • Document : MS 609 (14v-15r)
  • Date: 1245-06-11
  • Type: confessio
  • Event date: 1240
Segment: MS609-0188-5
Item. Vidit apud Laurac in domo propria ipsius testis et mariti sui quam conducebant del Pel de Sama Ramundus Bernardi et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Jordanum, filium ipsius testis qui duxit ibi dictos hereticos; Bernardum Garsias; et Johannem de n’Arnalda; et Raimundum de Quiders; et Willelmum del Mas, filium ipsius testis. Et ipsa testis adoravit ibi dictos hereticos et vidit alios adoraverunt exceptis propedictis Ramundo de Quiders et Willelmo del Mas. Et sunt Ve anni vel circa.
  • Document : MS 609 (17v)
  • Date: 1245-05-13
  • Type: confessio
  • Event date: 1230
Segment: MS609-0203-2
Item. Vidit apud Laurac duos hereticos quos non novit in domo de Pel de Semal et vidit ibi cum eis Fabrissam, matrem ipsius testis; et Jordanum del Mas fratrem suum; et Raimundum de Quiders; et Bernardum Garsias de Lauraco; et Johannem d’en Arnalda; et plures alios de quibus non recolit, set non adoravit nec vidit adorare. Et tunc dicti heretici dixerunt ipse testis quod male faciebat quia non diligebat eos cum omnes alii de genere suo diu dilexissent. Et ipse testis respondit quod nunquam diligeret eos. Et sunt XVe anni vel circa.
  • Document : MS 609 (18v)
  • Date: 1245-05-13
  • Type: confessio
  • Event date: 1239
Segment: MS609-0207-7
Item. Dixit quod vidit in domo Pel de Semal apud Laurac duos hereticos quos non novit. Et vidit ibi cum dictis hereticis Bernardum Garsia et Johannem de na Arnalda; Willelmum del Mas, juniorem cum quo ibat ipse qui loquitur; et Jordanum del Mas, fratrem dicti Willelmi; et Fabrissam, matrem dicti Willelmi. Set ipse nec dictus Willelmus sciebant ibi dictos hereticos et dictus Jordanus rogavit dictum Willelmum fratrem suum quod adoraret hereticos set ipse noluit adorare set tam cito ipse et dictus Willelmus exierunt domum. Et non adoravit nec vidit adorare. Et sunt VI anni vel circa.
Data © Jean-Paul Rehr
Powered by