Compare Document EventsComparer les evenements des documents

Enter Segment IDs (separated by space, without punctuation): Saisir les Segment IDs (séparés par les espaces, sans ponctuation) :
Comparison of segments Comparaison des segments MS609-0013-5 MS609-0080-2 MS609-0176-1 MS609-0210-1 MS609-0418-1
  • DocumentDocument: MS 609, 2r-2v
  • Document DateDate de document: 1245-06-13
  • TypeGenre: depositiondéposition
  • DeponentDéposant(e): Bernard CogotaBernard Cogota
  • Event DateDate d'événement: 1233
Segment: MS609-0013-5
 Item. Vidit in domo Wilhelme, filie quandam den Companh, concubine Arnaldi Maiestre , Bernardum de Mairevila et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Willelmum Ponz de Recauth; et Petrum, fratrem eius; et Willelmum Teissere;   Raimundum de Recau; et Arnaldum Maiestre, qui iacebat tunc infirmus in infirmitate qua decessit; et Wilhelmam, sororem dicti Arnaldi Maiestre. Et tunc dicti heretici hereticaverunt dictum Arnaldum Maiestre  ipso teste vidente. Et ipse testis et omnes alii adoraverunt ibi dictos hereticos. Et sunt XII anni vel circa.
  • DocumentDocument: MS 609, 5r
  • Document DateDate de document: 1245-07-01
  • TypeGenre: depositiondéposition
  • DeponentDéposant(e): Guilhelma CompanhGuilhelma Companh
  • Event DateDate d'événement: 1233
Segment: MS609-0080-2
Item. Vidit alia vici in domo ipsius testis Bernardum de Maire Vila et Raimundum de Narriqua.   Et vidit ibi cum eis Bernardum de Sant Andreu; Petrum de Sant Andreu; Roggerium Sartre; Willelmum Tesseire;   Bernardum Aichart; Willelmus Poncii de Rocaut; Aimericum de Mola Vila; Bernardum Cogot; et Arnaldum Maiestre, concubinarium ipsius testi, qui iacebat ibi infirmus. Et tunc dicti heretici hereticaverunt dictum Arnaldum Maiestre. Et ipsa testis et omnes alii adoraverunt ibi dictos hereticos ter flexis genibus dicendo, “Boni homines, orate deum pro nobis” . Et sunt XII anni vel circa.
  • DocumentDocument: MS 609, 12v-13r
  • Document DateDate de document: 1245-05-12
  • TypeGenre: depositiondéposition
  • DeponentDéposant(e): Roger SartreRoger Sartre
  • Event DateDate d'événement: 1238
Segment: MS609-0176-1
 Item. Anno et die quo supra. Roggerius Sartre testis iuratus dixit quod in domo Willelme Companhi vidit Bernardum de Mairevila  et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Arnaldum Maiestre, qui infirmabatur; et Bernardum Cogot; et Bernardum Aychart; et Willelmum Poncii et  Petrum Poncii, fratres; et Willelmum Teisseire; et Willelmam, filiam Willelmi Poncii; et Raimundam, concubinam dicti infirmi. Et ipse testis et omnes alii adoraverunt eos ibi et dicti heretici hereticaverunt dictum Arnaldum Maestre videntibus omnibus supradictis. Et sunt VII anni vel circa.
  • DocumentDocument: MS 609, 19r
  • Document DateDate de document: 1245-05-13 (?)
  • TypeGenre: depositiondéposition
  • DeponentDéposant(e): Bernard AichartBernard Aichart
  • Event DateDate d'événement: 1225
Segment: MS609-0210-1
 Item. Anno [et die] quo supra. Bernardus Aychart testis iuratus dixit quod vidit in domo Willelme Companha apud Mansum Bernardum de Mairevila et socium suum, hereticos. Et vidit ibi Arnaldum Maestre, qui tunc infirmabatur in infirmitate qua decessit et erat concubinarius dicte Willelme Companha;  et Bernardum Cogot; et Roggerium Sartre; et Willelmum Poncii de Recaut; et plures alios de quibus non recolit. Sed non adoravit nec vidit adorare  nec sciret si dictus infirmus fuit hereticatus. Et sunt XX anni vel circa.
Segment: MS609-0418-1
  Anno quo supra VIII Kalendas Marcii. Willelmus textor de la Porta de Trebolel testis iuratus dixit se vidisse Raimundum de Na Richa  et Bernardum de Maire Vila socium suum, hereticos, apud Mansum in domo Arnaldi Magistri qui hereticabant ibi dictum Arnaldum Magistrin in infirmitate qua decessit. Et interfuerunt dicte hereticationi ipse testis et Bernardus Cogot; et Rotgerius; et Companhet de Manso; et Willelmus Poncii de Recaut et Perrinus, fratres; et Willelma Companha, amasia dicti hereticati; et Raimundelha que fuerat similiter amasia eius dicti hereticati. Sed ipse testis non adoravit dictos hereticos nec vidit alios adorare. Et sunt VI anni vel circa.
Data © Jean-Paul Rehr
Powered byPropulsé par