Compare Document Events

Enter Segment IDs (separated by space, without punctuation):
Comparison of segments: MS609-0173-1 MS609-0204-4 MS609-0298-8 MS609-0302-4
(Correspondence IDs: MS609-0173-1)
  • Document : MS 609 (12v)
  • Date: 1245-05-12
  • Type: confessio
  • Event date: 1238
Segment: MS609-0173-1
Item. Anno et die quo supra. Poncius d’Alamanels, gener Garnerii, testis juratus dixit quod vidit in domo Poncii Gran Willelmum Vitalis et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis dictum Poncium Gran; et Arnaldum Godalh; et Poncium Barrau; et Jordanum de Quiders; et Jordanum del Mas; et plures alios de quibus non recolit. Et ipse testis adoravit eos set non vidit alios adorare. Et sunt VII anni vel circa.
  • Document : MS 609 (17v-18r)
  • Date: 1245-05-13
  • Type: confessio
  • Event date: 1238
Segment: MS609-0204-4
Item. Vidit Willelmum Vital et socium suum, hereticos, in domo Poncii Gran. Et vidit ibi Jordanum del Mas, avunculum ipsius testis; Poncium d’Alamanels; et Poncium Barrau; et Poncium Gran. Et ipse testis adoravit ibi dictos hereticos set non vidit alios adoraverunt. Et sunt VII anni vel circa.
  • Document : MS 609 (26r-26v)
  • Date: 1245-12-11
  • Type: confessio
  • Event date: 1237
Segment: MS609-0302-4
Item. Dixit quod Arnaldus Godalh adduxit ad domum ipsius testis Willelmum Vitalis et socium suum, hereticos, ipso teste absente. Et audivit dici ab Fauressa, uxore sua, postea quod quidam homines de Manso viderunt ibi dictos hereticos, scilicet Jordanus de Manso; domina Flores; Poncius Barraui; et dictus Arnaldus Godalh. Et sunt VIII anni.
  • Document : MS 609 (25v)
  • Date: 1245-11-30
  • Type: confessio
  • Event date:
Segment: MS609-0298-8
Item. Vidit in domo Poncii Grandis sex hereticos et tres hereticas, scilicet Willelmum Vitalis et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Jordanum de Manso, militem; Jordanum de Quiders; Jordanet; Arnaldum de Canast; Poncium dels Amanels; Poncium Rainardi; Arnaldum Godalh; Peire Capud Porci; et Willelmum Aynerii; et Willelmum Vitalem. Et omnes et ipse testis adoraverunt ibi dictos hereticos et audierunt predicationem eorum.
Data © Jean-Paul Rehr
Powered by