Compare Document Events

Enter Segment IDs (separated by space, without punctuation):
Comparison of segments: MS609-0101-10 MS609-0133-3
(Correspondence IDs: MS609-0101-10)
  • Document : MS 609 (7v-8v)
  • Date: 1245-05-26
  • Type: confessio
  • Event date: 1233
Segment: MS609-0101-10
Item. Vidit apud los Cassers Ramundum Sancii, diachonum hereticorum, et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Ramundum Bernardi qui venit ibi cum ipso qui loquitur. Et adoraverunt eos et comederunt et biberunt ibi cum dictis hereticis. Et inde ipse testis et socius suus revenerunt ad quandam cabanam querere Arnaldum Fabri et invenerunt eum ibi, set non adoravit nec vidit adorare. Et sunt XII anni vel circa.
  • Document : MS 609 (9v)
  • Date: 1245-07-01
  • Type: confessio
  • Event date: 1233
Segment: MS609-0133-3
Item. Dixit quod cum ipse testis infirmaretur de quodam morbo quem habebat in tibia dictus Willelmus de Canast consuluit ipsi testi quod quereretur Arnaldum Fabri, hereticum, qui de illo morbo curaret ipsam testam. Quo audito ipse testis cum dicto Willelmo de Canast venerunt apud Cassers et invenerunt ibi in quadam domo plures hereticos. Et ibi ipse testis et dictus Willelmus de Canast comederunt de his que dictos hereticos dederunt eis. Set ipse testis non adoravit nec vidit adorare. Et cum ipse testis et dictus Willelmus de Canast non invenirent ibi dictum Arnaldum Fabri, hereticum, venerunt in quodam nemore juxta Lantarium et ibi invenerunt in quadam cabanam dictum Arnaldum Fabri et socios ejus, hereticos. Et tunc dictus hereticus dedit ipsi testi herbas ad curandum morbum predictum. Set ipse testis non adoravit eos nec vidit adorare. Et sunt XII anni et amplius. Alibi nunquam vidit hereticos nisi captos.
Data © Jean-Paul Rehr
Powered by