Compare Document Events

Enter Segment IDs (separated by space, without punctuation):
Comparison of segments: MS609-0101-14 MS609-0106-2
(Correspondence IDs: MS609-0011-1)
  • Document : MS 609 (7v-8v)
  • Date: 1245-05-26
  • Type: confessio
  • Event date: 1226
Segment: MS609-0101-14
Item. Dixit quod dum Willelmus de Malhorgas, avunculus ipsius testis, esset infirmus in infirmitate qua decessit, voluit habere heretici qui hereticarent ipsum. Et inde ipse testis et Willelmus Donati venerunt apud Laurac et adduxerunt Ramundum Bernardi et socium suum, hereticos, ad domum ipsius Willelmi ubi jacebat dictus infirmus. Et dicti heretici hereticaverunt tunc dictum Willelmum de Malhorgas, avunculum ipsius testis. Et interfuerunt dicti hereticationi Willelmus de Canast, avunculus ipsius testis; Durandus Badias; et Johannes Badias, defunctus; Willelma Sicresa; Petrus de Malhorgas, filius dicti Willelmi de Malhorgas. Et ipse testis et omnes alii adoraverunt ibi dictos hereticos. Et sunt XIX anni vel circa.
  • Document : MS 609 (8v)
  • Date: 1245-07-03
  • Type: confessio
  • Event date: 1227
Segment: MS609-0106-2
Item. Dixit quod Willelmus de Malhorgas, victricus ipsius testis, hereticavit se. Set predictus fuit confessus et reddidit se ordini Cisterciensi. Et sunt XVIII anni. Alibi nunquam vidit hereticos nisi captos nec credidit nec adoravit nec dedit nec misit eis aliquid nec duxit nec receptavit nec eorum predicationem audivit. Testis abjuravit heresim et juravit et cetera. Testes: <...> prior de Manso Sanctarum Puellarum; Artaldus, archipresbiter de Vauro; et Arnaldus Cerda; et frater Bernardus, inquisitor.
Data © Jean-Paul Rehr
Powered by