Compare Document EventsComparer les evenements des documents

Enter Segment IDs (separated by space, without punctuation): Saisir les Segment IDs (séparés par les espaces, sans ponctuation) :
Comparison of segments Comparaison des segments MS609-0101-14 MS609-0106-2
Segment: MS609-0101-14
 Item. Dixit quod dum Willelmus de Malhorgas, avunculus ipsius testis , esset infirmus in infirmitate qua decessit, voluit habere heretici qui hereticarent ipsum. Et inde ipse testis et W. Donati venerunt apud Laurac et adduxerunt Raimundum Bernardi  et socium suum, hereticos, ad domum ipsius Willelmi ubi iacebat dictus infirmus. Et dicti heretici hereticaverunt tunc dictum Willelmum de Malhorgas,  avunculum ipsius testis. Et interfuerunt dicti hereticationi Willelmus de Canast, avunculus ipsius testis ; Durandus Badias; et Iohannes Badias defunctus; Willelma Sicresa; P. de Malhorgas, filius dicti Willelmi de Malhorgas . Et ipse testis et omnes alii adoraverunt ibi dictos hereticos. Et sunt XIX anni vel circa.
  • DocumentDocument: MS 609, 8v
  • Document DateDate de document: 1245-07-03
  • TypeGenre: depositiondéposition
  • DeponentDéposant(e): Guilhelma SicreGuilhelma Sicre
  • Event DateDate d'événement: 1227
Segment: MS609-0106-2
Item. Dixit quod W. de Malhorgas, victricus ipsius testis , hereticavit se. Sed predictus fuit confessus et reddidit se ordini Cisterciensi. Et sunt XVIII anni. Alibi nunquam vidit hereticos nisi captos nec credidit nec adoravit nec dedit nec misit eis aliquid nec duxit nec receptavit nec eorum predicationem audivit. Testis abiuravit  heresim et iuravit et cetera. Testes [Guallardus] , prior de Manso Sanctarum Puellarum , Artaldus, archipresbiter de Vauro; et Arnaldus Cerda; et frater Bernardus, inquisitor.
Data © Jean-Paul Rehr
Powered byPropulsé par