Compare Document Events

Enter Segment IDs (separated by space, without punctuation):
Comparison of segments: MS609-0086-1 MS609-0248-1
(Correspondence IDs: MS609-0086-1)
  • Document : MS 609 (23r)
  • Date: 1245-07-03
  • Type: confessio
  • Event date: 1237
Segment: MS609-0248-1
Item. Anno quo supra Vo Nonas. Ramundus Pinaut testis juratus dixit quod vidit apud Mansum in domo Petri de Sancto Andrea Petrum Willelmi et Donatum et alium hereticum cuius nomen ignorat. Et vidit ibi cum eis Ramundum del Pont; et Guiraldum de Vilario; et Ramundum Gauta del Pla; et Willelmum de Canast Bru; et Petrum de Sancto Andrea et Susannam uxorem ejus. Set ipse testis non adoravit eos nec vidit adorare. Et sunt VIII anni vel circa.
  • Document : MS 609 (6r-6v)
  • Date: 1245-07-01
  • Type: confessio
  • Event date: 1237
Segment: MS609-0086-1
Item. Anno et die quo supra. Willelma, uxor quondam Arnaldi Godalh, qui nunc est uxor Raimundi Picrel, testis jurata dixit quod vidit Donatum et socium suum, hereticos, in domo Petri Cap de Porc, Et vidit ibi cum eis Raimundum del Pont; Willelmum Barbas juniorem; Willelmum de Canast Brus; Ramundum Gauta del PlaGeraldum del Vilar; et ipsum Petrum de Cap de Porc; et Arnaldum Godalh, virum ipsius testis; et Susanam, uxorem Petri de Cap de Porc; et tres hereticas. Et ipsa et omnes alii audierunt predicationem hereticorum ibi et adoraverunt eos ter flexis genibus dicendo, “Benedicite boni homines, orate Deum pro nobis.” Et sunt VIII anni vel circa.
Data © Jean-Paul Rehr
Powered by