Compare Document EventsComparer les evenements des documents

Enter Segment IDs (separated by space, without punctuation): Saisir les Segment IDs (séparés par les espaces, sans ponctuation) :
Comparison of segments Comparaison des segments MS609-0081-2 MS609-0082-3
  • DocumentDocument: MS 609, 5r-5v
  • Document DateDate de document: 1245-07-01
  • TypeGenre: depositiondéposition
  • DeponentDéposant(e): Raimunda GondaubouRaimunda Gondaubou
  • Event DateDate d'événement: 1229
Segment: MS609-0081-2
Item. Dixit quod W. Bertrandi de Laura cum aliis IIIIor hominibus venit apud Narbonam in domo ipsius testis. Et comedit et bibet in ipsam domo. Et dicti homines erat nuncii hereticorum sicut ipsa audivit postea et duxerant apud Narbonam hereticos in domo Raimundi Iohannis. Et tunc ballivus  domini archiepiscopi Narbonensis cepit ipsam testem et Florenciam, sororem ipsius testis , quia credebat quod heretici quos predictos homines ducebant fuissent in domo ipsius testis, sed non fuerunt. Et tunc frater Ferrarius, qui tunc erat inquisitor auctoritate domini archiepiscopi, reconciliavit ipsam testis et  Florenciam, sororem ipsius testis . Et frater Ferrarius venit tunc cum ipsa testis usque ad Mansum et reconciliavit eam et tradidit eam viro suo apud Mansum. Et habuit litteras dicte reconciliationis ab dicto fratrem Ferrario. Et sunt XVI anni. Postea non vidit hereticos.
  • DocumentDocument: MS 609, 5v
  • Document DateDate de document: 1245-07-01
  • TypeGenre: depositiondéposition
  • DeponentDéposant(e): Florence de FornierFlorence de Fornier
  • Event DateDate d'événement: 1229
Segment: MS609-0082-3
Item. Dixit quod dum ipsa testis et Raimunda soror sua starent apud Narbonam venerunt ad domum ipsius testis et sororis sui quidam qui vocabatur W. Bertrandi cum aliis IIIIor hominibus, et comederunt in domo ipsius testis. Et dicti homines  erant nuncii hereticorum, et duxerant duos hereticos ad domum Raimundi Iohannis de Narbona. Sed ipsa testis neque soror sua sciebant hoc. Sed postea audierunt dici quando fuit captus dictus Raimundus Iohannis, et tunc balivus domini archepiscopi Narbonensis cepit ipsam testem et Raimundam, sororem suam, et duxit eas ad curiam domini archiepiscopi. Et tunc frater Ferrarius, qui tunc erat inquisitor, auctoritate domini archiepiscopi reconciliavit ipsam testem et Raimundam, sororem ipsius testis. Et dimiserunt ipsas ire, et tunc idem frater Ferrarius ivit cum Ramunda sorore sua usque ad Mansum et reddidit eam viro suo. Et sunt XVI anni vel circa. Et postea non vidit hereticos.
Data © Jean-Paul Rehr
Powered byPropulsé par