Compare Document Events

Enter Segment IDs (separated by space, without punctuation):
Comparison of segments: MS609-0017-1 MS609-0088-1
(Correspondence IDs: MS609-0017-1)
  • Document : MS 609 (3r-3v)
  • Date: 1245-06-13
  • Type: confessio
  • Event date: 1239
Segment: MS609-0017-1
Item. Anno et die quo supra. Poncius de Rozengue testis juratus dixit quod vidit Willelmum Vital et socium suum, hereticos, juxta vineam d’en Johan Carabula. Et vidit cum eis Willelmum de Rezenge fratrem ipsius testis, Arnaldum Godalh; Poncium Garner; Arnaldum  Garner, fratrem dicti Poncii Garner; Petrum Albaric; Poncium Gauta; Poncium Raynaut; et plures alios de quibus non recolit. Et omnes et ipse testis adoraverunt ibi dictos hereticos ter flexis genibus dicendo, “Benedicite boni homines, orate Deum pro nobis.” Et sunt VI anni vel circa.
  • Document : MS 609 (6v)
  • Date: 1245-05-26
  • Type: confessio
  • Event date: 1241
Segment: MS609-0088-1
Item. Anno quo supra VII Kalendas Junii. Petrus Albaric testis juratus dixit quod vidit in vinea d’en Carabulam extra villam de Manso Willelmum Vital et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Arnaldum Godalh, qui duxit ipsum qui loquitur ibi; et Willelmum Germani; Gualhardum Amiel; Jordanum de Quiders; Poncium Gran; Poncium Rainart; Poncium Gauta; Poncium de Rosenge; Willelmum Ayner; Poncium Garnes, fratrem ipsius testis; et plures alios de quibus non recolit. Et omnes excepto dicto testis audierunt predicationem hereticorum et adoraverunt eos ter flexis genibus dicendo, “Benedicite boni homines, orate Deum pro nobis.” Et sunt IIIIor anni vel circa.
Data © Jean-Paul Rehr
Powered by